<2> Similago[1] e tritico fit, laudatissima ex Africo[2]. iustum est e modiis redire semodios et pollinis sextarios V—ita[3] appellant in tritico quod florem in siligine; hoc aerariae[4] officinae chartariaeque utuntur—, praeterea secundarii sextarios IV furfurumque tantundem, panis vero e modio similaginis p. XXII[5],
e floris modio p. XVI[6]. pretium huic annona media in modios farinae XL asses, similagini[7] octonis assibus amplius, siligini castratae duplum[8]. est[9] et alia distinctio semel..... pollinatam[10] XVII p[11]. panis reddere, bis[12] XVIII, ter[13] XIX[14] cum triente et secundarii panis quinas selibras, totidem cibarii et furfurum sextarios VI.
[21]Far sine arista est, item siligo, excepta quae Laconica appellatur. adiciuntur his genera[22] bromos et tragos[23], externa omnia, ab oriente invectae[24] oryzae[25] similia. tiphe[26] et ipsa[27] eiusdem est generis, ex qua fit in nostro[28] orbe oryza. apud Graecos est et zea[29], traduntque eam ac[30] tiphen, cum sint degeneres, redire ad frumentum, si pistae serantur, nec protinus, sed tertio anno.
[31] Tritico nihil est fertilius—hoc ei natura tribuit ,[32] quoniam eo maxime alebat[33] hominem —, utpote[34] cum e modio, si sit aptum solum, quale in Byzacio Africae campo, centeni quinquageni modii reddantur. misit ex eo loco divo Augusto procurator[35] eius ex uno grano, vix credibile dictu, cccc paucis minus[36] germina, exstantque de ea re epistulae.
[41] Aestiva frumenta diximus sesamam[42], milium,[43] panicum. sesama[44] ab Indis venit. ex ea et oleum faciunt; colos eius candidus. huic simile est in Asia Graeciaque erysimum, idemque erat, nisi pinguius[45] esset, quod apud nos vocant irionem[46], medicaminibus adnumerandum potius quam frugibus. eiusdem naturae et[47]horminum[48] Graecis dictum , sed cumino simile; seritur cum sesama[49]. hac[50] et irione nullum animal vescitur virentibus.
Pistura non omnium facilis, quippe Etruria spicam farris tosti pisente pilo praeferrato[51] fistula serrata et stella intus denticulata, ut[52], si[53] intenti[54] pisant, concidantur grana ferrumque frangatur. maior pars Italiae nudo[55] utitur pilo,[56] rotis etiam, quas[57] aqua verset, obiter[58] et mola[59]. de ipsa ratione pisendi Magonis proponemus[60] sententiam[61]:
triticum ante perfundi aqua multa iubet, postea evalli, dein[62] sole siccatum in pila[63] repeti, simili modo hordeum. huius sextarios XX spargi II sextariis aquae. lentem[64] torreri [65] prius, dein cum furfuribus leviter pisi aut addito in sextarios XX lateris crudi frusto et harenae semodio. erviliam iisdem modis, quibus lentem. sesamam[66] in calida maceratam exporrigi, dein confricari et frigida mergi, ut paleae fluctuentur[67], iterumque exporrigi in sole super lintea, quod nisi festinato peragatur, lurido colore mucescere[68].
et ipsa autem, quae evalluntur[69], variam pistrinarum[70] rationem habent.[71] acus vocatur, cum per se pisitur[72] spica tantum, aurificum ad usus, si vero in area teritur[73] cum stipula, palea, in maiore[74] terrarum parte ad[75] pabula[76] iumentorum[77]. mili et panici et sesamae[78] purgamenta adpludam vocant et alibi allis nominibus.
[83] Panico et Galliae quidem[84], praecipue Aquitania utitur, sed et circumpadana Italia addita faba, sine qua[85].... Ponticae gentes nullum panico praeferunt cibum.—Cetera aestiva frumenta riguis magis etiam quam imbribus gaudent , milium et panicum aquis minime, cum[86] in folia exeunt . vetant ea inter vites arboresve frugiferas seri, terram emaciari[87] hoc satu existimantes.