[1] Cinnamonum et casias[2] fabulose[3] narravit antiquitas princepsque[4] Herodotus avium nidis et privatim phoenicis, in quo situ[5] Liber pater educatus esset, ex inviis rupibus arboribusque[6] decuti carnis[7] quam ipsae inferrent[8] pondere aut[9] plumbatis;agittis, item casiam[10] circa paludes, propugnante unguibus ciro vespertilionum genere aligerisque serpentibus, his commentis augentes rerum pretia.
[11] comitata vero fabula est ad meridiani solis repercussus inenarrabilem quendam unversitatis halitum e tota[12] paeninsula existere tot generum aurae[13] spirante concentu[14], Magnique Alexandri classibus Arabiam primum odoribus[15] nuntiatam[16] in altum[17]. omnia falsa, si quidem cinnamomum idemque cinnamum nascitur in Aethiopia Trogodytis conubio permixta.
hi[18] mercantes id a conterminis[19] vehunt per maria vasta ratibus , quas neque gubernacula regant[20] neque remi trahant vel inpellant vela, non[21] ratio ulla[22] adiuvet[23]: omnium[24] instar ibi sunt[25] homo tantum et audacia. praeterea hibernum mare exigunt[26] circa brumam, euris tum maxime flantibus.
[27] hi recto cursu per sinus inpellunt[28], atque a promunturii ambitu argestae [29] deferunt in portum[30] Gebbanitarum qui vocatur Ocilia[31]. quam ob rem illi maxime id petunt, produntque vix quinto anno reverti negotiatores et multos interire. contra revehunt vitrea et aëna[32], vestes, fibulas cum armillis ac monilibus [33]. ergo negotiatio illa feminarum maxime fide constat.
[34] Ipse frutex duum cubitorum altitudine amplissimus palmique minimus, quattuor digitorum crassitudinis[35], station a terra VI digitis surculosus, arido similis, cum viret, non odoratus, folio origani, siccitate[36] gaudens, sterilior imbre, caeduae[37] naturae. gignitur in planis[38] quidem, sed densissimis in vepribus rubisque, difficilis collectu. metitur non nisi permiserit deus. lovem hunc intellegunt aliqui, Assabinum illi vocant. XLIIII boum caprarumque et arietum extis impetratur[39] venia caedendi, non tamen ut[40] ante ortum solis aut post occasum liceat[41]. sarmenta hasta dividit sacer-
[47][48] praecipua bonitas virgultorum tenuissimis partibus ad longitudinem palmi, secunda[49] proximis breviore[50] mensura, atque ita ordine. vilissimum quod radicibus proximum, quoniam ibi minimum corticis, in quo summa gratia, eaque[51] de causa praeferuntur cacumina[52], ubi plurimus[53] torpet[54] . ipsum vero lignum in fastidio propter[55] origani acrimoniam[56], xylocinnamomum vocatur. pretium ei[57] in libras $X$ X.[58]
[59] quidam cinnami duo genera tradidere, candidius nigriusque, et[60] quondam praeferebatur candidum, >nunc contra nigrum laudatur atque etiam varium praeferunt candido. certissima tamen aestimatio, ne sit scabrum atque ut inter sese tritum[61] tarde frietur; damnatur in primis molle aut cui[62] labet[63] cortex.
ius eius a Gebbanitarum rege[64] solo proficiscitur; is edicto mercatu[65] vendit. pretia quondam fuere in libras denarium nilia. auctum[66] id parte dimidia est incensis, ut ferunt, silvis ira barbarorum. id acciderit ob iniquitatem praepotentium an forte, non satis constat. austros ibi tam ardentes[67] flare, ut aestatibus silvas accendant, invenimus
apud auctores coronas ex[68] cinnamo[69] interrasili auro inclusas primus omnium in templis Capitolii atque Pacis dicavit Imperator Vespasianus Augustus. radicem eius magni ponderis vidimus in Palatii templo, quod fecerat Divo Augusto coniunx[70] Augusta, aureae[71] paterae[72] inpositam[73], ex qua guttae editae annis omnibus in grana durabantur, donec id delubrum incendio consumptum est.
Frutex et casia[74] est iuxtaque cinnami campos nascitur , sed in montibus crassiore[75] sarmento, tenui cute verius quam cortice, quem contra[76] atque in cinnamo[77] diximus labare[78][79] et exinaniri pretium est. amplitudo frutici trium cubitorum, colos triplex: cum primum emicat, candidus pedali mensura, dein rufescit[80] addito semipede, ultra nigricans.
[88] probatur recens maxime et quae sit odoris longissimi[89] gustuque[90] quam minime[91] fervens potiusque [92] lento tepore leniter mordens, colore purpurae, quaeque plurima minimum ponderis faciat, brevi tunicarum fistula atque[93] non fragili. ladam[94] vocant talem barbaro nomine. alia est balsamodes, ab odore[95] simili appellata, sed amara ideoque utilior medicis, sicut nigra unguentis. pretia nulli diversiora , optimae[96] in libras $X$ L, ceteris $X$ V.