[1] Praeparatur[2] ex eo charta[3] diviso acu in praetenues , sed quam latissimas[4] philyras[5]. principatus medio, atque[6] inde[7] scissurae ordine[8]. hieratica[9] appellabatur antiquitus religiosis tantum voluminibus dicata, quae adulatione[10] Augusti nomen accepit, sicut secunda Liviae[11] a coniuge eius[12]: ita descendit hieratica in tertium nomen.
post hanc Saitica[20] ab oppdo ubi maxima fertilitas, ex vilioribus ramentis, propiorque[21] etiamnum cortici[22] Taeneotica[23] a vicino[24] loco, pondere iam haec, non bonitate, venalis. nam emporitica[25] inutilis scribendo involucris[26] chartarum segestriumque [27] mercibus usum praebet[28], ideo a[29] mercatoribus cognominata [30]. post hanc papyrum est[31] extremumque eius scirpo[32] simile ac[33] ne funibus[34] quidem[35] nisi in umore utile.
Texitur[36] omnis[37] madente[38] tabula Nili aqua[39]. turbidum[40] liquoris glutinum[41] praebet. in[42] rectum[43] primo supina tabulae[44] schida[45] adlinitur longitudine[46] papyri quae potuit esse, resegminibus[47] utrimque amputatis, traversa postea crates peragit[48]. premitur[49] ergo[50] praelis[51], et siccantur sole plagulae atque inter se iunguntur, proximarum semper bonitatis deminutione[52] ad deterrimas[53]. numquam plures scapo[54] quam vicenae[55].
Magna in[56] latitudine earum differentia: XIII digitorum optimis, duo[57] detrahuntur hieraticae[58], Fanniana[59] denos habet, et uno minus amphitheatritica[60], pauciores Saitica[61], nec malleo[62] sufficit; nam emporiticae[63] brevitas sex digitos non excedit. praeterea spectatur[64] in chartis tenuitas, densitas, candor[65], levor.
primatum mutavit[66] Claudius Caesar: nimia quippe Augustae[67] tenuitas tolerandis[68] non sufficiebat calamis; ad hoc tramittens litteras[69] liturae[70] metum adferebat ex[71] aversis[72], et alias indecoro visu pertralucida. igitur e[73] secundo corio[74] statumina[75] facta sunt, e[76] primo subtemina[77]. auxit[78] et amplitudinem [79], pedali[80] mensura.
Scabritia levigatur dente conchave[91], sed caducae litterae fiunt. minus sorbet politura charta, magis splendet[92]. rebellat saepe umor incuriose datus primo, malleoque[93] deprehenditur aut[94][95] etiam odore, cum cura[96] fuit[97] indiligentior. deprehenditur et lentigo[98] oculis, sed inserta mediis glutinamentis taenea[99] fungo[100] papyri bibula, vix nisi littera fundente[101] se: tantum inest fraudis. alius igitur iterum texendis[102] labor.
Glutinum vulgare e pollinis[103] flore temperatur fervente [104] aqua[105], minimo aceti[106] aspersu, nam fabrile cummisque[107] fragilia sunt. diligentior[108] cura mollia panis fermentati colat[109] aqua fervente; minimum hoc modo intergerivi[110], atque etiam Nili[111] lenitas superatur[112]. cmne autem glutinum[113] nec[114] vetustius esse[115] debet uno die nec recentius[116].— (postea malleo[117] tenuatur [118] et glutino percurritur, iterumque constricta[119] erugatur[120] atque extenditur malleo)