[1] larix femina[2] habet quam Graeci vocant aegida mellei coloris. *hoc lignum[3] proximum medullae est. in abiete lusson[4] Graeci vocant*. inventum pictorum tabellis inmortale nullisque fissile[5] rimis. * cedri quoque durissima quae medullae proxima, ut in corpore ossa, deraso modo limo. et sabuci interiora mire firma traduntur, quidamque[6] venabula ex ea praeferunt[7] omnibus, constat enim ex cute et ossibus.
[8] Caedi tempestivum quae decorticentur et[9] teretes ad templa ceteraque[10] usus rotundi[11], cum germinant, alias cortice inextricabili et carie subnascente ei materiaque nigrescente; tigna et quibus aufert securis corticem a bruma ad favonium aut, si praevenire cogamur, arcturi occasu et ante eum fidiculae, novissima ratione solstitio. dies siderum horum reddentur[12] suo loco. vulgo satis [13] putant observare, ne qua dedolanda sternatur ante editos suos fructus.
robur vere caesum teredinem sentit, bruma autem neque vitiatur[14] neque pandatur, alias obnoxium etiam, ut torqueat sese findatque, quod in subere tempestive quoque caeso evenit.
infinitum refert et lunaris ratio, nec nisi a xx in xxx caedi volunt. inter omnes vero convenit utilissime in coitu eius sterni, quem diem alii interlunii, alii silentis lunae appellant. sic certe Tiberius Caesar concremato ponte naumachiario larices ad restituendum caedi in Raetia praefinivit.
[18] nec novellae autem ad materiem nec veteres utilissimae. circumcisas quoque in[19] medullam aliqui non inutiliter relinquunt, ut omnis umor stantibus defluat. mirum apud antiquos primo Punico bello classem Duilli imperatoris ab arbore LX die navigavisse, contra vero Hieronem regem ccxx naves effectas diebus XLV tradit L. Piso. secundo quoque Punico Scipionis classis XL die a securi navigavit. tantum tempestivitas etiam in rapida celeritate pollet.
[20] Cato hominum summus in omni usu de materiis haec adicit: Prelum ex sappino atra potissimum facito. ulmeam, pineam, nuceam, hanc atque aliam materiem omnem cum ecfodies[21], luna decrescente eximito post meridiem sine vento austro. tum erit tempestiva, cum semen suum maturum erit. cavetoque per rorem trahas aut doles.
[22] idemque mox: Nisi intermestri lunaque dimidiata ne tangas materiem. quam[23] effodias aut praecidas abs terra. diebus VII[24] proximis, quibus luna plena fuerit, optime eximitur. omnino caveto ni quam[25] materiem doles neve caedas neve tangas nisi siccam, neve gelidam neve rorulentam . —Tiberius item[26] et in capillo tondendo servavit interlunia . M. Varro adversus defluvia praecipit observandum id a pleniluniis[27].—
[28] <1> Larici[29] et magis abieti[30] succisis umor diu[31] defluit . haec[32] omnium arborum altissimae ac rectissimae. navium malis antemnisque propter levitatem praefertur abies. communia his pinoque[33], ut quadripertitos venarum cursus bifidosve[34] habeant vel omnino simplices. fabrorum[35]in[36] intestina opera medulla sectilis optima quadripertitis, .... materies[37] et[38] mollior quam ceterae. intellectus in cortice protinus peritis.
[39] abietis quae pars a terra fuit, enodis est. haec[40] qua diximus ratione fluviata detoratur[41] atque[42] ita sappinus vocatur, superior pars nodosa duriorque fusterna. et in ipsis autem arboribus robustiores aquiloniae partes, et in totum deteriores ex umidis opacisque, spissiores ex apricis ac diuturnae. ideo[43] Romae infernas[44] abies supernati praefertur[45].
[46]Est per se[47] gentium quoque[48] in his differentia. Alpibus [49] Appenninoque laudatissimae, in Gallia Iuribus ac monte Vosego[50], in Corsica, Bithynia, Ponto, Macedonia. deterior Aenianica[51] et Arcadica, pessima Parnasia et Euboica[52], quoniam ramosae[53] ibi et contortae putrescentesque facile. at cedrus[54] in Creta, Africa, Syria laudatissima. cedri oleo peruncta materies nec tiniam nec cariem sentit.
[55] iunipero eadem virtus quae cedro. vasta haec in Hispania maximeque [56] Vaccaeis[57]. medulla[58] eius ubicumque solidior etiam quam cedris[59]. publicum omnium vitium vocant spiras, ubi convolvere se venae atque nodi. inveniuntur in quibusdam [60], sicut in marmore, centra, id est duritia clavo[61] similis, inimica serris. et quaedam forte accidunt[62], ut[63] lapide comprehenso aut recepto[64] in corpus aut alterius arboris ramo.
<2> Megaris diu stetit oleaster in foro, cui viri fortes adfixerant arma, quae cortice ambiente aetas longa occultaverat, fuitque arbor illa fatalis excidio urbis praemonitae[65] oraculo[66], cum arbor arma peperisset, quod succisae accidit ocreis galeisque intus repertis. ferunt lapides ita inventos ad continendos partus esse remedio.