[1] In argentariis metallis invenitur[2] minium quoque , et nunc inter pigmenta magnae auctoritatis et quondam apud Romanos non solum maximae, sed etiam sacrae. enumerat[3] auctores Verrius, quibus credere necesse sit Iovis ipsius simulacri[4] faciem diebus festis minio inlini solitam triumphantiumque[5] corpora;
[6] sic[7] Camillum triumphasse ; hac religione etiamnum[8] addi in unguenta cenae[9] triumphalis et a censoribus in primis Iovem miniandum locari. cuius rei causam equidem miror, quamquam et hodie id expeti constat Aethiopum populis totosque eo tingui proceres, hunc ibi deorum simulacris colorem esse. quapropter diligentius persequemur omnia de eo.
[10] Theophrastus Lxxxx[11] annis[12] ante Praxibulum Atheniensium magistratum[13]—quod[14] tempus exit in urbis nostrae CCCXLVIIII[15] annum—tradit inventum minium a Callia[16] Atheniense initio sperante[17] aurum excoqui posse[18] harenae rubenti[19] in metallis argenti; hanc fuisse originem eius,
[20] reperiri[21] autem[22] iam tum in Hispania[23], sed durum et harenosum, item apud Colchos in rupe quadam[24] inaccessa[25], ex qua[26] iaculantes decuterent[27]; id[28] esse adulterum, optimum vero supra Ephesum Cilbianis agris harena[29] cocci colorem habente[30], hanc teri[31], dein lavari farinam et quod subsidat iterum lavari; differentiam[32] artis esse, quod alii minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius[33], sequentis autem loturae optimum.
unde natus error inscitia[40] nominum[41]. sic enim appellant illi saniem draconis elisi elephantorum morientium pondere permixto utriusque animalis sanguine, ut diximus, neque est alius[42] colos, qui in pictura proprie[43] sanguinem reddat. illa cinnabaris antidotis[44] medicamentisque utilissima est. at[45], Hercules[46], medici, quia cinnabarim [47] vocant, utuntur hoc minio, quod venenum esse paulo[48] mox docebimus.[49]
Cinnabari[50] veteres quae[51] etiam nunc vocant monochromata pingebant. pinxerunt et[52] Ephesio[53] minio, quod derelictum[54] est, quia curatio magni operis erat. praeterea utrumque nimis acre existimabatur[55]. ideo transiere[56] ad rubricam [57] et sinopidem, de quibus suis locis dicam. cinna-[58] baris adulteratur[59] sanguine caprina aut sorvis[60] tritis. pretium sincerae[61] nummi[62] L.
[63] Iuba minium nasci et in Carmania, tradit, Timagenes[64] et[65] in Aethiopia, sed neutro[66] ex loco invehitur ad nos nec fere aliunde quam ex Hispania[67], celeberrimo[68] Sisaponensi[69] regione in Baetica miniario metallo vectigalibus[70] populi Romani[71], nullius rei[72] diligentiore custodia. non licet ibi[73] perficere id, excoctique[74] Romam adfertur[75] vena signata, ad[76] bina[77] milia fere pondo[78] annua, Romae autem lavatur[79], in vendendo[80] pretio statuta[81] lege, ne modum excederet HS[82] LXX in libras. sed adulteratur[83] multis modis, unde[84] praeda societati.
[85] namque est alterum genus omnibus[86] fere argentariis itemque[87] plumbariis metallis, quod fit exusto lapide venis permixto, non ex illo, cuius vomicam argentum vivum[88] appellavimus—is[89] enim et ipse in argentum[90] excoquitur—, sed ex aliis simul repertis. steriles etiam plumbi[91] micae. deprehenduntur[92] solo[93] colore nec nisi in fornacibus rubescentes exustique tunduntur in farinam. hoc[94] est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturales illas harenas.
hoc ergo adulteratur minium[95] in officinis sociorum, et vilius[96] Syrico[97]. quonam modo Syricum[98] fiat suo loco docebimus[99]; sublini[100] autem[101] Syrico minium compendi[102] ratio demonstrat[103]. et alio modo pingentium furto opportunum est, plenos subinde abluentium penicillos. sidit autem in aqua constatque furantibus .
[104] sincero cocci nitor esse debet[105], secundarii autem splendor in parietibus sentit[106]plumbaginem.[107] quamquam hoc robigo quaedam metalli est. Sisaponensibus autem miniariis[108] sua[109] vena harenae[110] sine[111] argento. excoquitur auri modo; probatur auro candente, fucatum enim[112] nigrescit[113], sincerum retinet colorem. invenio et calce[114] adulterari, ac[115] simili ratione ferri candentis lamna, si non sit aurum deprehendi[116].
[117] inlito[118] solis atque lunae contactus[119] inimicus[120]. remedium, ut pariete[121] siccato cera Punica cum oleo liquefacta candens saetis inducatur iterumque admotis gallae[122] carbonibus inuratur[123] ad sudorem usque, postea candelis subigatur ac deinde lintels puris, sicut et marmora nitescunt . qui minium[124] in officinis poliunt, faciem laxis vesicis inligant, ne in respirando pernicialem[125] pulverem trahant et tamen super[126] illas[127] spectent[128]. minium in voluminum [129] quoque scriptura[130] usurpatur clarioresque[131] litteras vel in muro[132] vel in marmore, etiam in sepulchris, facit[133].