[1] Fuisse autem statuariam[2] artem familiarem Italiae quoque et vetustam[3], indicant[4] Hercules ab Euandro sacratus, ut produnt, in foro boario, qui triumphalis vocatur atque per triumphos vestitur habitu triumphali, praeterea Ianus geminus[5] a Numa rege dicatus[6], qui pacis bellique argumento colitur digitis ita figuratis, ut CCCLXV[7] dierum[8] nota [aut[9] per significationem anni temporis] et aevi esse[10] deum indicent[11].
signa quoque Tuscanica per terras[12] dispersa[13] quin[14] in Etruria factitata[15] sint[16], non est dubium. deorum tantum putarem ea fuisse, ni[17] Metrodorus Scepsius, cui[18] cognomen a[19] Romani[20] nominis odio inditum[21] est, propter MM statuarum Volsinios expugnatos[22] obiceret. mirumque mihi videtur, curm statuarum origo tam vetus Italiae[23] sit, lignea potius aut fictilia deorum simulacra in delubris dicata usque ad devictam Asiam, unde luxuria.
[29] omnia enim quis possit? M. Scauri[30] aedilitate signorum MMM in scaena[31] tantum[32] fuere temporario [33] theatro. Mummius Achaia devicta replevit urbem[34], non relicturus filiae dotem; cur enim non cum excusatione ponatur[35]? multa et Luculli invexere. Rhodi[36] etiamnum [37]III[38] signorum esse Mucianus ter cos. prodidit, nec pauciora Athenis, Olympiae, Delphis superesse creduntur.
quis ista mortalium persequi possit aut quis usus noscendi intellegatur? insignia[39] maxime et aliqua de causa notata voluptarium sit[40] attigisse[41] artificesque celebrates nominavisse [42], singulorum quoque inexplicabili[43] multitudine, cum[44] Lysippus MD opera fecisse prodatur[45], tantae omnia artis, ut claritatem possent dare vel singula: numerum apparuisse defuncto eo, cum thesaurum[46] effregisset heres[47]; solitum[48] enim ex manipretio[49] cuiusque signi denarios seponere aureos singulos.
Evecta[50] supra humanam fidem ars est successu[51], mox[52] et audacia. in[53] argumentum success[54] unum exemplum adferam, nec deorum hominumve[55] similitudinis expressae. aetas nostra vidit in Capitolio, priusquam id novissime conflagraret[56] a Vitellianis incensum, in cella Iunonis canem ex aere volnus suum lambentem, cuius eximium miraculum et indiscreta[57] veri[58] similitudo non eo solum intellegitur , quod ibi[59] dicata[60] fuerat, verum et[61] satisdatione; nam quoniam[62] summa nulla par videbatur, capite tutelarios cavere pro[63] ea institutum[64] publice[65] fuit.
[74] talis in campo Martio Iuppiter, a[75] Claudio[76] Caesare dicatus, qui devoratur[77] Pompeiani theatri vicinitate; talis et Tarenti factus a Lysippo, XL cubitorum. mirum in eo quod[78] manu, ut ferunt, mobilis[79] ea ratio[80] libramenti est, ut[81] nullis convellatur procellis. id quidem providisse[82] et artifex dicitur modico intervallo, unde maxime flatum opus erat frangi, opposita columna. itaque magnitudinem propter difficultatemque moliendi[83] non attigit eum Fabius Verrucosus, cum Herculem, qui est in Capitolio, inde transferret.
[84] ante omnes[85] autem in admiratione fuit Solis colossus Rhodi[86], quem fecerat Chares[87] Lindius, Lysippi supra dicti[88] discipulus.[89] LXX[90] cubitorum altitudinis fuit[91] hoc simulacrum, post LXVI[92] annum terrae motu[93] prostratum, sed iacens quoque miraculo est. pauci pollicem eius amplectuntur, maiores sunt digiti quam pleraeque[94] statuae[95]. vasti specus hiant defractis membris; spectantur intus magnae molis saxa[96], quorum[97] pondere stabiliverat eum constituens[98]. duodecim annis tradunt effectum ccc[99] talentis, quae contigerant [100] ex[101] apparatu Regis Demetrii[102] relicto morae taedio obsessa[103] Rhodo.
[106]Factitavit colossos[107] et Italia. videmus certe Tuscanicum Apollinem in bibliotheca templi Augusti quinquaginta pedum a pollice, dubium aere mirabiliorem an pulchritudine [108]. fecit et Sp. Carvilius Iovem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus e[109] pectoralibus eorum ocreisque et galeis. amplitudo tanta est, ut conspiciatur a Latiari[110] Iove[111]. e reliquiis[112] limae suam statuam fecit, quae est ante pedes simulacri eius.
[117] verum omnem amplitudinem statuarum eius generis vicit aetate nostra Zenodorus Mercurio facto in civitate Galliae Arvernis[118] per annos decem, HS[119] |CCCC[120]| manipretii[121], postquam satis artem ibi adprobaverat , Romam accitus[122] a[123] Nerone, ubi destinatum illius principis simulacro[124] colossum fecit CXIXS[125] pedum in[126] longitudinem [127], qui dicatus Soli[128] venerationi est damnatis sceleribus [129] illius principis.
mirabamur officina non modo ex arilla similitudinem insignem, verum et de[130] parvis admodum surculis quod primum operis instaurati[131] fuit. ea statua indicavt[132] interisse[133] fundendi[134] aeris scientiam, cum et Nero largiri aurum argentumque[135] paratus esset et Zenodorus scientia fingendi caelandique[136] nulli veterum postponeretur .
statuam Arvernorum[137] cum[138] faceret provinciae Dubio[139] Avito praesidente, duo pocula Calamidis manu caelata , quae Cassio Salano[140] avunculo[141] eius, praecetori suo, Germanicus Caesar adamata donaverat, aemulatus est, ut[142] vix ulla differentia esset artis. quanto maior[143] Zenodoro praestantia fuit, tanto magis deprehenditur aeris obliteratio .