[1] Materiae enim causa reliquas arbores natura genuit copiosissimamque fraxinum. procera haec ac teres, pinnata et ipsa folio, multumque Homeri praeconio et Achillis hasta nobilitata. materies est ad plurima utilis; ea quidem, quae fit in Ida Troadis, in tantum cedro similis, ut ementes fallat cortice ablato.
[2] Graeci duo genera eius fecere: longam enodem, alteram brevem duriorem fuscioremque , laureis foliis. bumeliam vocant in Macedonia amplissimam lentissimamque. alii situ divisere, campestrem enim esse crispam, montanam spissam.
[3] folia earum iumentis mortifera, ceteris ruminantium innocua Graeci prodidere ; in Italia nec iumentis nocent.[4] contra serpentes vero suco expresso ad potum et inposita ulceri[5] opifera, ut nihil[6] aeque, reperiuntur, tantaque est vis[7], ut ne matutinas quidem occidentesve umbras, cum[8] sunt longissimae, serpens arboris eius adtingat, adeo ipsam procul fugiat. experti[9] prodimus, si fronde ea circumcludantur[10] ignis[11] et serpens, in ignes potius quam in fraxinum fugere serpentem . mira naturae benignitas, prius quam hae prodeant , florere fraxinum nec ante conditas folia demittere[12].