[1] Stomachum exulceratum lactis asinini[2] potus reficit[3], item bubuli; rosiones eius caro bubula mixto[4] aceto et vino cocta; rheumatismos cornus cervini cinis; sanguinis excreationes haedinus sanguis[5][6] recens ad cyathos ternos cum aceto[7] acri pari modo[8] fervens potus, coagulum[9] tertia parte ex aceto potum;
[10] iocineris dolores lupi[11] iocur aridum ex mulso, asini[12] iocur aridum cum petroselini partibus [13] II ac[14] nucibus III ex[15] melle tritum et in cibo sumptum , sanguis[16] hircinus cibo aptatus. suspiriosis ante omnia efficax est potus equiferorum sanguinis, proxime lactis asinini tepidi, bubuli[17] decocti ita, ut serum ex eo bibatur, addito[18] in II heminas cyatho nasturtii albi[19] perfusi aqua. dein[20] melle diluti[21]. iocur quoque vulpinum[22] aut pulmo in vino nigro aut fel ursinum in aqua laxat meatus spirandi[23].
[24] Lumborum dolores et quaecumque alia[25] molliri[26] opus sit ursino adipe perfricari[27] convenit, cinerem[28] apruni[29] aut[30] suilli fimi inveterati aspergi[31] potioni vini.—(Adferunt[32] et Magi[33] sua commenta: primum[34] omnium rabiem hircorum, si mulceatur[35] barba, mitigari[36], eadem praecisa non abire[37] eos in alienum gregem). * ischiadicis[38] fimum bubulum inponunt calfactum in foliis[39] cinere ferventi[40]. * huic admiscent [41] fimum caprinum et subdito linteolo[42] uncto cava manu, quantum[43] pati[44] possit[45], fervens sustineri[46] iubent ita, ut si laeva pars doleat, haec medicina in dextera manu fiat aut e[47] contrario, fimumque[48] ad eum[49] usum acus[50] aereae punctu[51] tolli iubent.
[52] modus est[53] curationis[54], donec vapor 15 ad lumbos pervenisse[55] sentiatur; postea manum[56] porro tuso inlinunt, item lumbos ipso fimo cum melle. suadent[57] in eo[58] dolore[59] et testes leporis devcrare.* in renium[60] dolore leporis [61] renes crudos devorari iubent aut certe coctos ita, ne dente[62] contingantur[63]. ventris quidem dolore[64] temptari negant talum leporis habentes.
[65] Lienem sedat fel apri vel[66] suis potum, cervini[67] cornus[68] cinis in aceto, efficacissime tamen inveteratus[69] lien asini[70] ita, ut in triduo sentiatur utilitas. asinini pulli[71] fimum[72], quod primum[73] edidit—poleam[74] vocant—, Syri dant[75] in aceto mulso. datur et equi lingua inveterata ex vino praesentaneo medicamento, ut didicisse[76] se ex barbaris Caecilius[77] Bion tradidit[78], et lien bubulus simili mode, recens autem assus vel elixus in cibo. in vesica quoque bovis alii capita xx tusa cum aceti[79] sextario imponuntur ad lienis dolores.
[80] eadem ex causa emi[81] lienem vituli, quanti[82] indicatus sit, iubent Magi nulla pretii[83] cunctatione, quoniam hoc quoque religiose[84] pertineat, divisumque[85] per longitudinem adnecti[86] tunicae utrimque et induentem pati decidere[87] ad pedes, dein collectum arefacere[88] in umbra[89]. cum hoc[90] fiat[91], simul residere lienem aegri vitiatum liberarique [92] eum[93] morbo dicitur[94]. prodest et pulmo vulpium cinere siccatus atque in aqua potus, item haedorum lien[95] impositus .