iuxta Harpasa oppidum Asiae cautes stat horrenda, uno digito mobilis, eadem[6], si toto corpore inpellatur, resistens. in Taurorum paeninsula in civitate Parasino[7] terra est, qua sanantur omnia vulnera. at circa Asson[8] Troadis lapis nascitur, quo consumuntur omnia corpora; sarcophagus vocatur[9]. duo sunt montes iuxta flumen Indum: alteri natura ut ferrum omne teneat, [10] alteri ut respuat, itaque, si sint clavi in calciamento, vestigia [11] evelli[12] in altero non possint[13], in altero sisti[14]. Locris et Crotone pestilentiam numquam fuisse nec[15] in Ilio[16] terrae motum[17] adnotatum est, in Lycia vero semper a terrae motu quadraginta dies serenos esse. in agro Arpano[18] frumentum satum non nascitur; ad aras Mucias[19] in Veiente[20] et apud Tusculanum[21] et in silva[22] Ciminia loca sunt, in quibus in terram depacta non extrahuntur. in Crustumino natum faenum ibi noxium[23], extra salubre est.