[1] Cretae plura genera. ex iis Cimoliae duo[2] ad medicos[3] pertinentia, candidum et ad purpurissum[4] inclinans . vis utrique ad discutiendos tumores[5], sistendas fluctiones aceto adsumpto. panos[6] quoque et parotidas cohibet et lienem[7] inlita[8] pusulasque[9], si vero aphronitrum[10] et cyprum[11] adiciatur et[12] acetum, pedum tumores[13] ita, ut in sole[14][15] curatio haec fiat et post VI horas aqua salsa abluatur. testium tumoribus cypro[16] et cera[17] addita prodest.
[18] et refrigerandi quoque natura cretae[19] est, sudoresque inmodicos sistit inlita atque ita papulas[20] cohibet[21] ex vino adsumpta in balineis. laudatur maxime Thessalica[22]. nascitur et[23] in Lycia circa Bubonem.
Est et alius Cimoliae usus in vestibus. nam Sarda, quae adfertur[24] e Sardinia, candidis tantum adsumitur, inutilis [25] versicoloribus, et[26] est vilissima[27] omnium Cimoliae generum, pretiosior Umbrica et quam vocant saxum. proprietas saxi quod crescit[28] in macerando;
[33] adeo omnia maioribus curae fuere. ergo ordo hic est: primum abluitur vestis Sarda, dein sulpure suffitur, mox desquamatur[34] Cimolia quae est coloris veri. fucatus enim deprehenditur nigrescitque et funditur sulpure,veros[35] autem et pretiosos[36] colores[37] emollit[38] Cimolia et quodam nitore exhilarat contristatos[39] sulpure. candidis vestibus saxum[40] utilius a[41] sulpure, inimicum coloribus. Graecia pro Cimolia Tymphaico[42] utitur gypso.
[43] Alia creta argentaria appellatur nitorem argento reddens, set[44] vilissima qua circum praeducere ad victoriae notam pedesque venalium trans maria[45] advectorum denotare instituerunt maiores; talemque Publilium[46]Anti- ochium[47], mimicae[48] scaenae conditorem, et astrologiae consobrinum eius Manilium[49] Antiochum[50], item grammaticae Staberium[51] Erotem[52] eadem nave advectos videre proavi[53].