[1] Post sepulturam vanae[2] manium ambages. omnibus a supremo[3] die eadem quae ante primum, nec magis a[4] morte sensus ullus aut corpori aut animae quam ante natalem . eadem enim vanitas[5] in futurum etiam se propagat et in mortis quoque tempora[6] ipsa[7] sibi vitam[8] mentitur, alias inmortalitatem animae, alias transfigurationem, alias sensum inferis[9] dando et manes colendo deumque faciendo qui iam etiam homo esse desierit, ceu vero ullo modo spirandi ratio[10] ceteris animalibus distet aut non diuturniora in vita multa[11] reperiantur, quibus nemo similem divinat inmortalitatem. quod autem corpus animae per se?
quae materia? ubi cogitatio illi? quo modo visus, auditus aut qui tangit[12]? quis usus[13] ex iis[14] aut quod sine iis[15] bonum? quae deinde sedes quantave[16] multitude tot saeculis animarum velut umbrarum? puerilium ista[17] delenimentorum[18] avidaeque[19] numquam desinere mortalitatis commenta sunt. similis et de adservandis corporibus hominum ac revivescendi[20] promisso[21] Democriti[22] vanitas, qui non revixit ipse[23].
quae, malum[24], ista[25] dementia est iterari vitam morte[26]? quaeve genitis[27] quies umquam, si in sublimi[28] sensus animae manet, inter inferos umbrae? perdit profecto ista dulcedo credulitasque praecipuum naturae bonum, mortem, ac duplicat obituri[29] dolorem[30] etiam post futuri aestimatione[31]. etenim si dulce vivere est[32], cui potest[33] esse vixisse? at quanto facilius certiusque[34] sibi quemque credere, specimen[35] securitatis antegenitali sumere experimento !