[2] Genitalia maribus quibus essent retrorsa[3] diximus. ossea sunt lupis, vulpibus, mustelis, viverris[4], unde[5] etiam[6] calculo humano remedia praecipua. urso quoque, simul atque [7] expiraverit, cornescere aiunt. camelino arcus intendere orientis populis fidissimum. nec non aliqua gentium quoque in hoc[8] discrimina[9] et sacrorum etiam, citra[10] perniciem amputantibus[11] Matris deum Gallis.
[12] contra mulierum paucis prodigiosa adsimulatio[13], sicut hermaphroditis utriusque sexus, quod etiam quadripedum generi accidisse Neronis principatu [14] primum arbitror. ostentabat certe[15] hermaphroditas subiunctas[16] carpento suo equas, in Treverico[17] Galliae agro[18] repertas[19]: ceu[20] plane[21] visenda res esset[22] principem terrarum insidere[23] portentis.
[24] Testes pecori armentoque ad crura decidui, subus adnexi. delphino praelongi ultima[25] conduntur alvo; et elephanto occulti. ova[26] parientium lumbis intus adhaerent, qualia ocissima in venere. piscibus serpentibusque nulli[27], sed eorum vice[28] binae[29] ad genitalia a[30] renibus venae. buteonibus terni. homini tantum iniuria aut sponte naturae franguntur, idque tertium ab hermaphroditis[31] et spadonibus semiviri genus[32] habent.— Mares in omni genere fortiores sunt[33] praeterquam pantheris[34] et[35] ursis.