[1] Mentastrum silvestris menta est, differens specie foliorum, quae stunt[2] figura ocimi, pulei odore[3], propter quod quidam silvestre puleium vocant. his commanducatis et inpositis[4] sanari elephantiasin Magni Pompei aetate fortuito cuiusdam experimento, propter pudorem[5] facie inlita, conpertum est.
[6] eadem inlinuntur bibunturque adversus serpentium[7] ictus drachmis[8] duabus in[9] vini cyathis[10] duobus, adversus scorpionum[11] cum sale, oleo, aceto, item adversus scolopendras[12] ius decocti. adversus omnia venena servantur folia arida ad farinae modum. substratum vel accensum fugat etiam scorpiones.
potum feminas purgat, sed partus[13] necat. ruptis, convulsis[14], orthopnoicis, torminibus , choleris efficacissimum, item lumbis, podagris inpositum . sucus auribus verminosis[15] instillatur. in regio morbo bibitur, strumis inlinitur, somnia[16] veneris inhibet, taenias[17] pellit ex aceto potum, contra porriginem ex aceto infunditur capiti in sole.
[18] Mentae ipsius odor animum excitat et sapor aviditatem in cibis, ideo embammatum[19] mixturae familiaris. ipsa[20] acescere[21] aut coire densarique[22] lac non patitur; quare lactis[23] potionibus additur, et his, qui[24] coagulati potu strangulentur [25], data in aqua aut mulso[26]. eadem vi resistere[27] et generationi creditur cohibendo genitalia densari[28].
[29] aeque maribus ac feminis sistit sanguinem et purgationes feminarum inhibet, cum amylo ex aqua pota coeliacorum impetus [30]. exulcerationem[31] et vomicas vulvae curant illita[32], iocinerum vitia ternis obolis ex mulso[33] datis, item sanguinem excreantibus in sorbitione[34]. ulcera in capite infantium mire sanat,
[35] arterias umidas siccat, siccas adstringit, pituitas corruptas[36] purgat in mulso et aqua. voci suco utilis[37], sub certamine[38] dumtaxat, qui et gargarizatur uva tumente adiecta ruta et coriandro ex lacte; utilis et contra tonsillas cum alumine, linguae asperae cum melle et convulsis[39] intus per se vitiisque pulmonis. singultus et[40] vomitiones sistit cum suco granati, ut Democritus monstrat.
recentis sucus narium vitia spiritu[41] subductus emendat; ipsa trita choleras, in aceto quidem pota, sanguinis fluctiones intus, ileum[42] etiam inposita cum polenta et si mammae tendantur. inlinitur et temporibus in capitis dolore[43], sumitur et contra scolopendras et scorpiones marinos et ad serpentes. epiphoris inlinitur et omnibus in capite eruptionibus , item sedis vitiis.
[44] intertrigines quoque, vel si teneatur tantum, prohibet. auribus instillatur cum mulso. aiunt et lieni[45] mederi eam in[46] horto gustatam ita, ne vellatur [47], si is, qui mordeat, dicat se lieni mederi, per dies VIII; aridae quoque farinam[48] tribus digitis adprehensam et stomachi dolorem sedare[49] in aqua[50] et similiter aspersa[51] potione[52] ventris animalia expellere.
[53] Magna societas cum hac ad recreandos defectos[54] animo puleio, cum surculis suis in ampullas vitreas aceti utrisque deiectis. qua de causa dignior e puleio corona[55] Varroni quam e rosa cubiculis nostris pronuntiata est; nam et capitis dolores inposita dicitur levare, quin et olfactu capita tueri contra frigorum aestusque[56] iniuriam et ab siti traditur[57], neque aestuare eos, qui duos e puleio surculos inpositos auribus in sole habeant.
[58] inlinitur etiam[59] in doloribus cum polenta et aceto, femina[60] efficacius[61]. est autem haec[62] flore purpureo, mas candidum habet. item[63] nausias cum sale et polenta in frigida aqua pota inhibet; sic et[64] pectoris[65] dolorem, stomachi autem ex aqua. item rosiones[66] sistit et vomitiones cum aceto et polenta, alvum solvit [67] ex sale et aceto et polenta. intestinorum vitia melle decocta[68] et nitro sanat, urinam pellit ex vino et, si Ammineum [69] sit, et calculos et interiores omnes dolores.
[70] ex melle et aceto sedat menstrua et secundas, vulvas conversas [71] corrigit, defunctos[72] partus eicit. semen obmutescentibus [73] olfactu[74] admovetur. comitialibus in aceto cyathi mensura datur. si aquae insalubres bibendae sint, tritum aspergitur. lassitudines[75] corporis, si omnino[76] tractetur[77], minuit , nervorum causa et in[78] contractione cum sale et aceto, e melle[79] infricatur[80] in opisthotono.
[81] bibitur ad serpentium ictus[82] decoctum, ad scorpionum[83] in vino tritum, maxime quod in siccis nascitur. ad oris exulcerationes[84], ad tussim efficax habetur[85]. flos recentis incensus pulices necat odore. Xenocrates pulei ramum lana involutum[86] in tertianis ante accessionem olfactandum dari aut stragulis subici et ita collocari aegrum inter remedia tradit.
[87] Silvestri ad eadem vis efficacior. simile est origano , minoribus foliis quam sativum, et a quibusdam dictamnos [88] vocatur. gustatum a pecore caprisque balatum concitat, unde quidam Graeci ittera mutata blechonem[89] vocaverunt. natura tam fervens est, ut inlitas partes exulceret . tuso[90] in perfrictione[91] fricari ante balinea convenit et[92] ante accessionum[93] horrorem[94].
convolsis et torminibus, podagris mire prodest, spasticis[95] cum melle[96] et sale bibendum datur, pulmonum vitia excreabilia facit. ad lienem cum sale utile est[97] et vesicae et suspiriis et inflationibus; decoctum suco aequaliter et vulvas corrigit et contra scolopendram terrestrem vel marinam, item scorpiones valet privatimque[98] contra hominis morsum. radix contra increscentia [99] ulcera recens[100] potentissima, arida vero cicatricibus decorem adfert.
[101] Item[102] puleio est nepetaeque societas. decocta in aqua ad tertias discutiunt frigora [mulierumque menstruis prodest] et aestate sedant[103] calores. nepeta quoque vires contra serpentes habet; fumum ex ea nidoremque fugiunt, quin[104] et[105] substernere[106] in metu eo dormituris[107] utile est. tusa aegilopis[108] inponitur et capitis doloribus recens cum tertia parte panis temperata aceto inlinitur. sucus eius instillatus naribus supinis profluvium sanguinis sistit; item radix , quae cum myrti semine in passo tepido gargarizata anginis medetur.
[109] Cuminum est[110] et silvestre, praetenue, quaternis aut quinis foliis veluti serratis, sed ut[111] sativo magnus usus[112], in stomachi praecipue remediis. discutit pituitas, inflationes tritum et cum pane sumptum vel potum ex aqua vinoque, tormina quoque et intestinorum dolores. verumtamen omne pallorem gignit bibentibus.
ita certe ferunt Porci Latronis, clari inter magistros dicendi, adsectatores similitudinem coloris studiis contracti[113] imitatos, et paulo ante Iulium Vindicem, adsertorem illum a Nerone libertatis , captationi[114] testamenti[115] sic lenocinatum. narium sanguinem pastillis inditum vel ex[116] aceto recens sistit[117] , et oculorum epiphoris per se inpositum, tumentibus[118] cum melle prodest.