[1] Clara est unius e Romanis dimicatio adversus elephantum, cum Hannibal captivos nostros dimicare inter sese[2] coegisset. namque unum qui supererat obiecit[3] elephauto [4], et ille dimitti pactus, si interemisset, solus[5] in harena congressus[6] magno Poenorum dolore confecit. Hannibal, cum famam eius dimicationis contemptum adlaturam beluis intellegeret , equites misit qui abeuntem[7] interficerent. proboscidem [8] eorum facillime amputari[9] Pyrri proeliorum experimentis patuit.
[12] Pompei quoque altero consulatu, dedicatione templi Veneris Victricis, viginti pugnavere in circo aut, ut quidam tradunt, XVIII[13], Gaetulis ex adverso iaculantibus, mirabili unius[14] dimicatione, qui pedibus confossis repsit genibus in catervas, abrepta[15] scuta iaciens in sublime, quae decidentia voluptati[16] spectantibus [17] erant[18] in orbem circumacta, velut arte, non furore beluae, iacerentur. magnum[19] et in altero miraculum[20] fuit uno ictu[21] occiso; pilum autem[22] sub oculo adactum[23] in vitalia capitis[24] venerat .
universi eruptionem temptavere, non sine vexatione populi, circumdatis[25] claustris ferreis[26] . qua de causa Caesar dictator postea simile spectaculum editurus euripis harenam[27] circumdedit, quos Nero princeps sustulit equiti loca addens. sed Pompeiani amissa fugae[28] spe misericordiam vulgi inenarrabili habitu quaerentes supplicavere quadam sese lamentatione conplorantes, tanto populi dolore, ut oblitus imperatoris ac munificentiae honori[29] suo exquisitae flens universus consurgeret [30] dirasque[31] Pompeio, quas[32] ille mox luit[33], inprecaretur.
[39]Ipsius[40] animalis tanta narratur clementia contra minus validos[41], ut in grege pecudum occurrentia manu dimoveat, ne quod obterat inprudens. nec nisi lacessiti nocent idque[42] cum gregatim semper ambulent, minime ex omnibus solivagi. equitatu circumventi infirmos aut fessos vulneratosve in medium agmen recipiunt, acie[43] velut imperio aut[44] ratione per vices subeunte[45].