[1]Signis, quae vocant Corinthia, plerique in tantum capiuntur, ut secum circumferant, sicut Hortensius orator sphingem Verri reo ablatam, propter quam Cicero illo iudicio in altercatione[2] neganti ei, aenigmata se intellegere, respondit debere[3], quoniam sphingem domi haberet. circumtulit et Nero princeps Amazonem, de qua dicemus, et[4] paulo ante C. Cestius consularis[5] signum[6], quod secum[7] etiam in proelio habuit. Alexandri quoque Magni tabernaculum sustinere traduntur solitae[8] statuae, ex quibus duae ante Martis Ultoris aedem[9] dicatae sunt, totidem ante regiam.
Minoribus simulacris signisque innumera prope artificum multitude nobilitata[10] est, ante omnes tamen Phidias [11] Atheniensis love Olympio[12] facto ex ebore quidem et auro, sed et ex[13] aere signa fecit. floruit autem olympiade LXXXIII, circiter ccc urbis nostrae annum[14], quo[15] eodem tempore aemuli eius fuere Alcamenes, Critias, Nesiotes[16], Hegias, et deinde olympiade LXXXVII Hagelades[17], Callon[18], Gorgias Lacon; rursus[19] LXXXX Polyclitus, Phradmon, Myron[20], Pythagoras[21], Scopas, Perellus[22].
ex iis[23] Polyclitus discipulos habuit[24] Argium, Asopodorum, Alexim[25], Aristidem, Phrynonem, [Dinonem][26], Athenodorum, Demean[27] Clitorium[28], Myron[29] Lycium. LXXXXV olympiade floruere Naucydes[30], Dinomenes[31], Canachus[32], Patroclus[33]; CII Polycles, Cephisodotus[34], Leuchares[35], Hypatodorus [36][37]; CIIII Praxiteles, Euphranor; CVII Aetion[38], Therimachus . CXIII[39] Lysippus fuit, cum et Alexander Magnus, item Lysistratus[40] frater[41] eius, Sthennis, Euphron, Eucles,[42] Sostratus, Ion, Silanion[43]—in hoc mirabile quod nullo doctore nobilis fuit[44]; ipse discipulum habuit Zeuxiaden—; CXXI Eutychides, Euthycrates, Laippus[45], Cephisodotus[46], Timarchus[47], Pyromachus[48].
[59]Ita distinctis celeberrimorum aetatibus insignes raptim transcurram, reliqua multitudine passim dispersa. venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant[60] Amazonas, quae cum in templo Dianae[61] Ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio , cum[62] apparuit eam[63] esse, quam[64] omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti, proxima ab ea Phidiae, tertia Cresilae[65], quarta Cydonis[66], quinta Phradmonis[67].
[68]Phidias praeter Iovem Olympium, quem nemo aemulatur , fecit ex[69] ebore[70] aeque[71] Minervam Athenis, quae est in Parthenone[72] stans[73], ex aere vero praeter Amazonem[74] supra dictam Minervam tam eximiae pulchritudinis, ut formae cognomen acceperit[75]. fecit et cliduchum[76] et aliam Minervam, quam Romae Paulus Aemilius ad aedem Fortunae Huiusce Diei[77] dicavit[78], item duo signa, quae Catulus in eadem aede[79], palliata et alterum colossicon nudum[80], primusque artem toreuticen[81] aperuisse[82] atque demonstrasse merito iudicatur[83].
Polyclitus Sicyonius[84],
[85] Hageladae[86] discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem[87], centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum[88] viriliter puerum. fecit et[89] quem canona artifices vocant liniamenta[90] artis ex eo petentes veluti[91] a lege quadam, solusque hominum artem ipsam[92] fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem[93] se[94] et nudum telo[95] incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes[96] et sunt in[97] Titi[98] imperatoris[99] atrio—hoc[100] opere nullum absolutius plerique iudicant—; item Mercurium,
[101] qui fuit Lysimacheae[102], Herculem, qui Romae, hagetera[103] arma sumentem[104], Artemona, qui periphoretos [105] appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur[106] et toreuticen[107] sic erudisse, ut Phidias aperuisse[108]. proprium eius est, uno crure[109] ut insisterent[110] signa, excogitasse , quadrata[111] tamen esse ea[112] ait[113] Varro et paene ad exemplum[114].
[115]Myronem Eleutheris natum, Hageladae[116] et ipsum discipulum , bucula maxime nobilitavit celebratis versibus laudata , quando alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur. fecit et canem[117] et discobolon et Perseum[118] et pristas[119] et Satyrum admirantem tibias et Minervam, Delphicos pentathlos[120], pancratiastas[121], Herculem, qui est apud circum maximum in aede Pompei Magni. fecisse et cicadae monumentum ac locustae carminibus[122] suis Erinna[123] significat .
[124] fecit et Apollinem, quem ab[125] triumviro Antonio sublatum restituit Ephesiis divus Augustus admonitus in quiete[126]. primus hic multiplicasse veritatem videtur, numerosior in arte[127] quam Polyclitus et[128] in[129] symmetria diligentior, et ipse tamen corporum tenus curiosus animi sensus non expressisse , capillum quoque et pubem non emendatius fecisse, quam rudis antiquitas instituisset.
[130]Vicit[131] eum Pythagoras Reginus[132] ex Italia pancratiaste Delphis posito; eodem[133] vicit et Leontiscum[134]. fecit et stadiodromon [135][136] Astylon[137], qui Olympiae ostenditur, et Libyn[138], puerum tenentem tabellam[139] eodem loco et mala ferentem nudum, Syracusis autem claudicantem, cuius ulceris dolorem sentire etiam spectantes videntur, item Apollinem serpentemque eius sagittis configi[140], citharoedum[141], qui Dicaeus[142] appellatus est, quod[143], cum Thebae ab Alexandro caperentur, aurum a fugiente conditum sinu eius celatum esset. hic primus[144] nervos et venas expressit capillumque diligentius.
Lysippum Sicyonium Duris[151] negat ullius[152] fuisse discipulum , sed primo aerarium fabrum[153] audendi[154] rationem cepisse[155] pictoris[156] Eupompi[157] responso[158]. eum[159] enim interrogatum , quem sequeretur antecedentium, dixisse monstrata[160] hominum multitudine[161], naturam ipsam imitandam esse, non artificem.
plurima ex omnibus signa fecit, ut diximus, fecundissimae[162] artis, inter quae[163] destringentem[164] se, queen[165] M. Agrippa ante[166] Thermas suas dicavit, mire gratum Tiberio principi. non quivit temperare sibi in eo, quamquam imperiosus sui inter initia principatus, transtulitque[167] in cubiculum alio[168] signo substituto, cum quidem tanta pop. R. contumacia fuit, ut[169] theatri clamoribus reponi apoxyomenon[170] flagitaverit[171] princepsque, quamquam adamatum , reposuerit.
nobilitatur Lysippus[172] et temulenta[173] tibicina et canibus ac venatione, in primis vero quadriga cum[174] Sole[175] Rhodiorum. fecit[176] et Alexandrum Magnum multis operibus[177], a pueritia eius orsus, quam statuam inaurari iussit Nero princeps[178] delectatus admodum illa; dein, cum[179] pretio perisset[180] gratia artis, detractum est aurum, pretiosiorque talis existimabatur[181] etiam cicatricibus operis atque concisuris, in quibus aurum haeserat[182], remanentibus.
[183] idem fecit Hephaestionem[184], Alexandri Magni amicum, quem[185] quidam Polyclito adscribunt, cum is centum prope annis ante fuerit; item[186] Alexandri venationem, quae Delphis sacrata est, Athenis Satyrum, turmam Alexandri, in qua amicorum eius images summa omnium similitudine expressit; hanc[187] Metellus Macedonia subacta transtulit Romam. fecit et quadrigas[188] multorum generum.
[189] statuariae[190] arti plurimum traditur contulisse capillum exprimendo, capita minora faciendo quam antiqui, corpora graciliora siccioraque, per quae proceritas[191] signorum maior videretur. non habet Latinum nomen symmetria, quam diligentissime custodiit[192] nova[193] intactaque ratione quadratas veterum staturas permutando , vulgoque dicebat ab illis factos quales essent homines, a se quales viderentur esse. propriae huius videntur esse argutiae operum custoditae in minimis quoque rebus.
Filios et discipulos reliquit laudatos artifices Laippum[194], Boëdan[195], sed ante omnes Euthycraten[196]. quamquam is constantiam potius imitatus patris quam elegantiam austero maluit genere quam iucundo placere. itaque optume expressit Herculem Delphis et Alexandrum Thespiis[197] venatorem et[198] proelium equestre, simulacrum[199] ipsum[200] Trophoni[201] ad oraculum, quadrigas[202] complures, equum cum fiscinis[203], canes[204] venantium.
Artifices, qui compositis voluminibus condidere haec, miris laudibus celebrant[213] Telephanen[214] Phocaeum[215], ignotum alias[216], quoniam .... Thessaliae[217] habitaverit et ibi[218] opera eius latuerint; alioqui[219] suffragiis ipsorum aequatur Poly-o clito[220], Myroni, Pythagorae[221]. laudant eius Larisam[222] et Spintharum [223] pentathlum[224] et Apollinem[225]. alii non hanc ignobilitatis fuisse causam, sed quod[226] se[227] regum Xerxis atque Darei officinis[228] dediderit[229], existimant.
[230]Praxiteles quoque, qui[231] marmore felicior, ideo et clarior fuit[232][233], fecit tamen et ex aere pulcherrima opera: Proserpinae raptu, item[234] catagusam[235] et Liberum patrem[236], Ebrietatem nobilemque una Satyrum, queer Graeci periboëton cognominant [237], et[238] signa[239], quae ante Felicitatis aedem fuere, Veneremque , quae ipsa[240] aedis[241] incendio cremata est Claudii principatu, marmoreae illi suae per terras inclutae parem, item stephanusam[242],
[243] pseliumenen[244],. Oporan[245], Harmodium[246] et Aristogitonem tyrannicidas quos a Xerxe Persarum rege captos victa Perside[247] Atheniensibus remisit Magnus Alexander . fecit et puberem Apollinem subrepenti lacertae comminus sagitta insidiantem, quem sauroctonon[248] vocant. spectantur et duo signa eius diversos adfectus[249] exprimentia , flentismatronae et meretricis gaudentis. hanc putant Phrynen fuisse deprehenduntque in[250] ea amorem artificis et mercedem in vultu meretricis.
[251] habet simulacrum et benignitas eius; Calamidis enim quadrigae aurigam suum inposuit, ne melior in equorum effigie[252] defecisse in homine crederetur. ipse Calamis et alias quadrigas bigasque fecit equis[253] semper sine aemulo expressis[254]; sed, ne videatur in hominum effigie inferior, Alcumena[255] nullius est nobilior.
[256]Alcamenes[257], Phidiae discipulus, et marmorea fecit, sed[258] aereum pentathlum[259], qui vocatur encrinomenos; at[260] Polycliti discipulus Aristides quadrigas bigasque[261]. Amphicrates[262] Leaena laudatur[263]. scortum haec, lyrae cantu[264] familiaris[265] Harmodio[266] et Aristogitoni. consilia eorum de tyrannicidio usque in mortem excruciata a[267] tyrannis non prodidit; quam ob rem Athenienses, et honorem habere ei volentes nec tamen scortum celebrasse, animal nominis eius fecere atque, ut intellegeretur causa honoris, in opere linguam[268] addi ab artifice vetuerunt.
[273] qui sunt Romae in Concordiae temple, Cresilas[274] volneratum deficientem, in quo possit intellegi quantum restet animae[275], et Olympium Periclen[276] dignum cognomine, mirumque in hac arte est quod nobiles viros nobiliores fecit. Cephisodorus[277] Minervam mirabilem in portu Atheniensium et aram ad templum Iovis, Servatoris in eodem[278] portu,
[279] cui[280] paucacomparantur, Canachus Apollinem nudum, qui Philesius cognominatur, in Didymaeo Aeginetica aeris temperatura, cervumque una ita[281] vestigiis suspendit, ut linum[282] subter pedes trahatur[283] alterno morsu calce digitisque retinentibus solum, ita vertebrate dente utrisque[284] in partibus, ut a repulsu per vices resiliat. idem[285] et celetizontas pueros[286], Chaereas Alexandrum Magnum et Philippum patrem eiusfecit, Ctesilaus[287] doryphoron[288] et Amazonem volneratam ,
[289] Demetrius Lysimachen, quae sacerdos Minervae fruit LXIIII annis[290], idem et[291] Minervam[292], quae myctica[293] appellatur —dracones[294] in Gorgone eius[295] ad ictus[296] citharae tinnitu resonant[297]—; idem[298] equitem Simonem[299], qui primus de equitatu scripsit. Daedalus et ipse inter fictores[300] laudatus , pueros duos destringentes se fecit, Dinomenes Protesilaum et Pythodemum luctatorem.
—Euphranoris Alexander Paris est, in quo laudatur quod omnia simul intellegantur, iudex dearum, amator Helenae et tamen Achillis interfector. huius est Minerya, Romae quae dicitur Catuliana[301], infra Capitolium a Q.[302] Lutatio[303] dicata, et simulacrum Boni Eventus[304], dextra pateram, sinistra spicam ac papavera[305] teens, item Latona puerpera Apollinem et Dianam infantes[306] sustinens in aede Concordiae.
[307] fecit et quadrigas bigasque et cliticon[308] eximia forma et Virtutem et Graeciam[309], utrasque colossaeas[310], mulierem admirantem et adorantem, item Alexandrum et Philippum in quadrigis; Eutychides[311] Eurotam[312], in quo artem[313] ipso amne[314] liquidiorem plurimi dixere.—Hegiae Minerva[315] Pyrrhusque[316] rex[317] laudatur [318] et celetizontes pueri et Castor ac[319] Pollux ante aedem Iovis[320] Tonantis, Hagesiae[321] in Pario[322] colonia Hercules, Isidoti[323] buthytes[324].
[325]—Lycius Myronis discipulus fuit, qui fecit dignum praeceptore[326] puerum sufflantem languidos ignes[327] et Argonautas; Leochares[328] aquilam sentientem, quid rapiat in Ganymede[329] et cui ferat[330], parcentemque unguibus etiam per vestem puero[331], Autolycum pancratii[332] victorem, propter quem Xenophon[333] symposium[334] scripsit, Iovemque ilium Tonantem in Capitolio ante cuncta laudabilem[335], item Apollinem dia-o dematum, Lyciscum[336] mangonem[337], puerum subdolae[338] ac fucatae[339] vernilitatis, Lycius[340] et ipsepuerum suffitorem.
[341]—Menaechmi vitulus[342] genu premitur replicata cervice. ipse Menaechmus scripsit de sua arte.—Naucydes Mercurio et discobolo[343] et immolante[344] arietem censetur[345], Naucerus luctatore[346] anhelante [347], Niceratus[348] Aesculapio et Hygia[349], qui[350] sunt in Concordiae templo Romae.—Pyromachi[351] quadriga ab Alcihiade regitur. Polycles Hermaphroditum nobilem fecit, Pyrrhus Hygiam et Minervam, Phanis[352], Lysippi discipulus, epithyusan [353].
[354]—Styppax[355] Cyprius uno celebratur[356] signo, splanchnopte[357]; Periclis Olympii vernula hic fuit exta[358] torrens ignemque[359] oris pleni spirit accendens. Silanion Apollodorum fudit, fictorem et ipsum, sed inter cuuctos diligentissimnum artis et iniquunm[360] sui itdiciim, crebro prefecta signa frangentem, dum satiari[361] cupiditate[362] artis non[363] quit, ideoque[364] insanum[365] cognominatum—hoc in co expressit,
[366] nee hominem ex aere[367] fecit, sed iractiltliail—et[368] Achillem[369] nollilem, item epistaten exercellteni atlilelas; Stlougylion[370] Amazoinem, quam ab[371] excellentia crurum eucnemon appellant, ob id i comitatu Neronis principis circumlatam. idem[372] fecit[373] puerum, quem amando Brttius Pitilippieiisis[374] cogiiomine suo inlustravit .
[375]—Theodorus, -qui labyrinthum fecit Sami[376], ipse se ex aere fudit. praeter Simiiltudinis[377] mirabilem[378] famam[379] magna[380] suptilitate celelbratir[381]: dextra limam tenet[382], laeva tribus digitis quadrigulam tenuit, tralatam Praeneste parvitatis [383] ut[384] miraculum[385]: pictam[386] eam currumque et aurigam integeret alis simul facta musca.—Xenocrates[387], Tisicratis [388] discipulus, ut[389] alii, Euthycratis[390], vicit utrosque[391] copia signorum. et de sua arte composuit volumina.
[392]Plures artifices fecere Attali[393] et Eumenis[394] adversus Gallos proelia, Isigonus[395], Pyromachus[396], Stratonicus[397], Antigonus , qui volumina condidit de sua arte. Boëthi, quamquam argento melioris[398], infans eximium[399] anserem strangulat. atque ex omnibus, quae rettuli, clarissima quaeque in urbe[400] iam sunt dicata a Vespasiano principe in templo Pacis aliisque eius operibus, violentia[401] Neronis in urbem[402] convecta et in sellariis domus[403] aureae disposita.
[404]Praeterea sunt aequalitate celebrati artifices, sed nullis operum suorum praecipui: Ariston, qui et argentum caelare [405] solitus est, Callides[406], Ctesias[407], Cantharus Sicyonius, Diodorus[408], Critiae[409] discipulus, Deliades[410], Euphorion, Eunicus[411] et Hecataeus[412], argenti caelatores, Lesbocles[413], Prodorus[414], Pythodicus, Polygnotus, idem pictor[415] e[416] nobilissimis, item e caelatoribus Stratonicus, Scymnus Critiae[417] discipulus.
[418]Nunc percensebo eos, qui eiusdem generis opera fecerunt , ut Apollodorus, Androbulus, Asclepiodorus, Aleuas[419] philosophos[420], Apellas[421] et adornantes[422] se[423] feminas[424], Antignotus[425] et[426] perixyomenum[427] tyrannicidasque supra dictos, Antimachus[428],[429] Athenodorus feminas nobiles, Aristodemus[430] et luctatores[431] bigasque[432] cum auriga, philosophos, anus[433], Seleucum regem. habet gratiam suam huius quoque doryphorus[434].
[435]—Cephisodoti [436] duo fuere: prioris est[437] Mercurius Liberum patrem in[438] infantia nutriens; fecit et contionantem manu elata —persona in[439] incerto est—; sequens philosophos fecit. Colotes[440], qui cum Phidia Iovem Olympium fecerat, philosophos , item Cleon et Cenchramis[441] et Callicles[442] et Cepis[443], Chalcosthenes[444] et comoedos et athletas, Daippus[445] perixyo-[446] menon, Daiphron[447] et Damocritus[448] et Daemon[449] philosophos.
[450]—Epigonus[451] omnia[452] fere praedicta imitatus praecessit in tubicine[453] et matri interfectae infante[454] miserabiliter blandiente [455]. Eubuli[456] mulier admirans laudatur, Eubulidis[457] digitis computans.—Micon athletis spectatur[458], Menogenes quadrigis.—Nec minus Niceratus[459] omnia, quae ceteri, adgressus repraesentavit Alcibiaden lampadumque[460] accensu[461] matrem eius Demaraten sacrificantem.
[462]—Tisicratis[463] bigae[464] Piston[465] mulierem inposuit, idem[466] fecit Martem et Mercurium , qui sunt in Concordiae templo Romae. Perillum[467] nemo laudet[468] saeviorem Phalaride tyranno, cui[469] taurum fecit[470] mugitus inclusi[471] hominis pollicitus igni[472] subdito et primus expertus cruciatum[473] eum iustiore saevitia[474]. hue[475] a[476] simulacris deorum[477] hominumque[478] devocaverat[479] humanissimam[480] artem. ideo[481] tot[482] conditores eius laboraverant, ut ex ea tormenta fierent! itaque una de causa servantur[483] opera eius, ut quisquis illa[484] videat, oderit manus[485].
[492] athletas autem et armatos et venatores sacrificantesque Baton[493], Euchir, Glaucides[494], Heliodorus, Hicanus, Iophon[495], Lyson[496], Leon, Menodorus, Myagrus, Polycrates, Polyidus[497], Pythocritus , Protogenes, idem pictor e[498] clarissimis[499], ut dicemus, [500] Patrocles[501], Pollis[502], Posidonius, qui et argentum caelavit nobiliter, natione Ephesius, Periclymenus[503], Philon, Symenus [504], Timotheus, Theomnestus, Timarchides[505], Timon, Tisias [506], Thrason.
[507]Ex omnibus autem maxime cognomine insignis est Callimachus, semper[508] calumniator, sui nec fine habentis[509] diligentiae[510], ob id catatexitechnus[511] appellatus, memorabili[512] exemplo adhibendi[513] et curae modum. huius sunt saltantes Lacaenae, emendatum opus, sed in quo gratiam omanem diligentia[514] abstulerit. hunc quidem[515] et pictorem fuisse tradunt . non aere captus[516] nec arte, unam tantum Zenonis[517] statuam Cypria expeditione[518] non vendidit Cato, sed quia philosophi erat[519], ut obiter hoc quoque[520] noscatur tam insigne[521] exemplum.
In mentione statuarum est et una non praetereunda, quamquam auctoris[522] incerti, iuxta rostra, Herculis tunicati, sola eo[523] habitu Romae, torva face sentiensque[524] suprema tunicae[525]. in hac tres sunt tituli: L. Luculli[526] imperatoris de manubiis[527], alter: pupillum Luculli filium ex S. C.[528] dedicasse, tertius: T. Septimium[529] Sabinum aed. cur. ex privato in publicum[530] restituisse. tot certaminum tantaeque dignationis simulacrum id fruit.
[531] Nunc praevertemur[532] ad differentias[533] aeris[534] et mixturas . in Cyprio [coronarium[535] et regulare est utrumque ductile] coronarium tenuatur[536] in lamnas[537], taurorumque felle tinctum[538] speciem auri in coronis histrionum praebet, idemque in uncias additis auri scripulis[539] senis praetenui pyropi[540] brattea[541] ignescit. regulare et in allis fit metallis, itemque[542] caldarium. differentia quod caldarium funditur[543] tantum, malleis fragile[544], quibus regulare obsequitur ab aliis ductile appellatum, quale omne Cyprium[545] est. sed et in ceteris metallis cura distat a caldario; omne enim diligentius purgatis igni vitiis excoctisque regulare est.
[546]—In reliquis [547] generibus palma Campano perhibetur[548], utensilibus vasis probatissimo. pluribus fit hoc modis. namque Capuae liquatur non carbonis ignibus, sed ligni, purgaturque roboreo cribro perfusum[549] aqua frigida ac saepius simili modo coquitur, novissime additis plumbi argentarii Hispaniensis denis libris in centenas aeris. ita lentescit coloremque iucundum trahit, qualem in aliis generibus aeris adfectant oleo ac sale[550].
[551] fit Campano simile in[552] multis partibus Italiae provinciisque[553], sed octonas plumbi libras addunt et carbone[554] recocunt[555] propter inopiam ligni. quantum ea res differentiae adferat, in Gallia maxime sentitur, ubi inter lapides candefactos[556] funditur; exurente[557] enim coctura nigrum atque fragile conficitur. praeterea semel recoquunt[558], quod saepius fecisse bonitati plurimum confert.