[1] Mirum rerum[2] naturam non solum alia aliis dedisse terris animalia, sed in eodem quoque situ quaedam aliquis locis negasse. in Mesia[3] silva Italiae non nisi in parte reperiuntur hi glires. in Lycia dorcades non transeunt montes Sexis[4] vicinos[5], onagri limitem[6] qui Cappadociam a Cilicia dividit. in Hellesponto in alienos fines non commeant cervi, et circa Arginusam Elaphum[7] montem non excedunt , auribus etiam in monte fissis[8] .
[9] in Poroselene[10] insula[11] viam mustelae non transeunt. item[12] Boeotiae[13] Lebadeae[14] inlatae solum ipsum fugiunt, quae[15] iuxta in Orchomeno tota arva subruunt, talpae. quarum e pellibus cubicularia vidimus stragula: adeo ne religio quidem a portentis submovet [16]delicias. in Ithaca lepores inlati moriuntur extremis quidem in litoribus, in Ebuso[17] cuniculi, scatentibus[18] iuxta Hispania Baliaribusque.
[19][20] Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus[21] durat[22] genus earum. mutae sunt etiamnum [23] in Seripho[24] insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro[25] tradunt. in Italia muribus araneis venenatus est morsus; eosdem ulterior Appennino regio non habet. iidem ubicumque sunt, orbitam si transiere, moriuntur. in Olympo Macedoniae monte non
[26] sunt lupi nec in Creta insula; ibi quidem nec vulpes ursive atque omnino nullum maleficum[27] animal praeter phalangium[28]. in[29] araneis[30] id genus dicemus suo[31] loco. mirabilius in eadem[32] insula cervos praeterquam[33] in Cydoneatarum[34] regione non[35] esse, item apros et attagenas[36] , irenaceos[37], in Africa autem nec apros nec cervos nec capreas nec ursos.