[1] Eodem et bryon[2] pertinet, uva populi[3] albae. optima circa Cnidum[4] aut Cariam in sitientibus[5] aut siccis asperisque, secunda in Lyciae[6] cedro. eodem et oenanthe pertinet; est autem vitis labruscae uva[7]; colligitur, cum floret[8], id est cum optime olet, siccatur in umbra substrate linteo atque ita[9] in cados conditur.
praecipua ex Parapotamia, secunda ab Antiochia atque Laudicea[10] Syriae, tertia ex montibus Medicis; haec utilior medicinae. quidam omnibus his[11] praeferunt eam quae in Cypro insula nascitur. nam quae in Africa fit, ad medics tantum pertinet vocaturque massaris [12] . omnis[13] autem ex alba labrusca praestantior quam e nigra.
[14] Est praeterea arbor ad eadem unguenta pertinens, quam alii elaten[15] vocant — quod[16] nos abietem — alii palmam , alii spatham[17]. laudatur Hammoniaca maxime, mox[18] Aegyptia, dein Syriaca, dumtaxat in locis sitientibus odorata [19], pingui lacrima, quae in unguenta[20] additur ad domandum oleum.