Amplissima arborum ad hoc aevi existimatur Romae visa, quam propter miraculum Tiberius Caesar in eodem ponte naumachiario exposuerat advectam cum reliqua materie, duravitque ad Neronis principis amphitheatrum . fruit autem trabs[1] ea e[2] larice, longa pedes cxx, bipedali crassitudine aequalis, quo intellegebatur vix[3] credibilis reliqua altitudo fastigium ad cacumen aestimantibus .
fuit memoria nostra et in porticibus saeptorum a M. Agrippa relicta aeque miraculi causa, quae diribitorio[4] superfuerat, XX pedibus brevior, sesquipedali crassitudine. abies admirationis praecipuae visa est in nave, quae ex Aegypto Gai principis iussu obeliscum in Vaticano circo statutum quattuorque truncos lapidis eiusdem ad sustinendum eum adduxit. qua nave nihil admirabilius visum in mari certum est. CXX[5] modium lentis pro saburra ei fuere.
longitudo spatium obtinuit magna ex parte Ostiensis[6] portus latere laevo. ibi namque demersa est Claudio[7] principe cum tribus molibus turrium altitudine in ea exaedificatis obiter[8] Puteolano pulvere advectisque. arboris eius crassitudo[9] quattuor hominum ulnas conplectentium implebat , vulgoque auditur LXXX nummum et pluris[10] malos venundari ad eos usus, rates vero conecti[11]XL sestertium[12] plerasque.
[13] at in Aegypto ac Syria reges inopia abietis cedro[14] ad classes feruntur usi. maxima[15] [ea] in Cypro traditur ad undeciremem[16] Demetri succisa CXXX pedum, crassitudinis vero ad trium hominum conplexum. Germaniae praedones singulis arboribus cavatis navigant, quarum quaedam et xxx homines ferunt.
[17] <3> spississilma[18] ex omni materie, ideo et gravissima iudicatur hebenus et buxus, graciles natura. neutra in aquis fluvitat, nec suber, si dematur cortex, nec larix. ex reliquis spississima lotos, quae Romae ita appellatur, dein robur exalburnatum. et huic nigricans color magisque etiam cytiso, quae proxime accedere hebenum videtur, quamquam non desunt qui Syriacas terebinthos nigriores adfirment.
[24] ab iis proxima est cornus, quamquam non potest videri[25] materies propter exilitatem, sed lignum non alio paene quam ad radios rotarum utile aut si quid cuneandum sit in ligno clavisve figendum ceu ferreis. ilex item et oleaster et olea atque castanea, carpinus, populus. haec et crispa aceris modo, si ulla materies idonea esset ramis saepe deputatis. castratio ilia est adimitque vires.
de cetero plerisque horum, sed utique robori, tanta duritia, ut terebrari nisi madefactum non queat et ne sic quidem adactus avelli clavus[26]. e diverso clavum non tenet cedrus. mollissima tilia. eadem videtur et calidissima. argumentum adferunt quod citissime ascias retundat. calidae et morus, laurus, hederae et omnia[27], e quibus igniaria fiunt.
[28] Exploratorum hoc usus in castris pastorumque repperit, quoniam ad excudendum[29] ignem non semper lapidis occasio est. teritur ergo lignum ligno ignemque concipit adtritu, excipiente materie aridi fomitis, fungi vel foliorum facillimo[30] conceptu[31]. sed nihil hedera praestantius quae[32] teratur, lauro quae terat. probatur et vitis e silvestribus [33]—alia quam labrusca—, et ipsa hederae modo arborem scandens.
[34] frigidissima quaecumque aquatica, lentissima autem et ideo scutis faciendis aptissima quorum plaga contrahit se protinus cluditque suum vulnus et ob id contumacius tramittit ferrum, in quo sunt genere vitis[35][36], vitex, salix, tilia, betulla, sabucus, populus utraque. levissimae[37] ex his vitex[38], salix ideoque utilissimae; omnes autem ad cistas quaeque[39] flexili crate constent[40]. habent[41] et candorem, rigorem et in sculpturis facilitatem.
est len- titia[42] platano, sed madida, sicut alno. siccior eadem ulmo, fraxino, moro, ceraso, sed ponderosior. rigorem fortissime servat ulmus, ob id cardinibus coassamentisque[43] portarum utilissima, quoniam minime torquetur, permutanda tantum sic[44], ut cacumen ab inferiore sit cardine, radix superior[45].
[46] palma[47] est.... similis[48] et suberis[49] materies[50], spissae et malus pirusque, nec non acer, sed fragile, et quaecumque crispa. in omnibus silvestria et mascula differentia m[51] cuiusque generis augent. et infecunda firmiora fertilibus, nisi quo in genere mares ferunt, sicut cupressus et cornus.
Maxime aeternam[56] putant hebenum et cupressum cedrumque, claro de omnibus materiis iudicio in templo Ephesiae Dianae, utpote cum tota Asia extruente cxx[57] annis peractum sit. convenit tectum eius esse e cedrinis trabibus. de simulacro ipso deae ambigitur. ceteri ex hebeno esse tradunt, Mucianus III cos. ex iis, qui proxime viso eo[58] scripsere, vitigineum et numquam mutatum septies restituto templo,
[59] hanc materiam elegisse Endoeon[60], etiam nomen artificis nuncupans, quod equidem miror, cum antiquiorem[61] Minerva quoque[62], non modo Libero patre, vetustatem ei tribuat[63]. adicit multis foraminibus nardo[64] rigari, ut medicatus umor alat teneatque iuncturas—quas et ipsas esse modico admodum miror—,
non et[67] simulacrum Veiovis in arce e cupresso durat a condita urbe[68] DLXI[69] anno dicatum? memorabile et Uticae templum Apollinis, ubi cedro Numidica trabes durant ita, ut positae fuere prima urbis eius origine annis MCLXXVIII, et in Hispania Sagunti[70] templum Dianae a Zacyntho advectae cum conditoribus annis cc ante excidium Troiae, ut auctor est[71] Bocchus; infra[72] ipsum oppidum id habent[73]—pepercit religione inductus Hannibal —iuniperi trabibus etiam nunc[74] durantibus.
[79] a praedictis morus proxume laudatur, quae vetustate etiam nigrescit . et quaedam tamen in aliis diuturniora sunt usibus quam alia[80]: ulmus in perflatu[81] firma, robur defossum et in aquis quercus obruta. eadem supra terram rimosa facit opera torquendo sese. larix in umore praecipua et alnus nigra. robur marina aqua conrumpitur. non inprobatur et fagus in aqua et iuglans, hae quidem in iis quae defodiuntur vel principales, item iuniperus, eadem et subdialibus aptissima. fagus et cerrus celeriter marcescunt. aesculus quoque umoris inpatiens.
[82] contra adacta in terram in palustribus alnus aeterna onerisque quantilibet patiens. cerasus firma, ulmus et fraxinus lentae, sed facile [83] pandantur, flexiles tamen, stantesque ac[84] circumcisura siccatae[85] fideliores. laricem in maritimis navibus obnoxiam teredini tradunt, omniaque praeterquam oleastrum et oleam. quaedam enim in mari, quaedam in terra vitiis opportuniora.