[1] Malorum pirorumque generi adnumerentur[2] iure mespila atque sorva[3]. mespilis tria genera[4]: anthedon, setania; tertium degenerat, anthedoni[5] tamen[6] similius, quod Gallicum vocant. setaniae maius pomum candidiusque, acini molliore ligno; ceteris minus pomum, sed[7] odore[8] praestantius et quod diutius servetur. arbor ipsa de amplissimis. folia ante quam decidant rubescunt; radices multae atque altae et ideo inexstirpabiles. non fuit haec arbor in Italia Catonis aevo.