[1] Armenia autem Maior incipit[2] a Parihedris[3] montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappa- [4] dociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut minus claro[5] amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium Mesopotamiae facit inter duos amnes exiturae[6]; quod interest[7] ibi, tenent Arabes Orroei[8]. sic[9] finem usque in -Adiabenen[10] perfert, ab ea transversis iugis inclusa[11] latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen[12], longitudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro[13] amne in Pontum[14] defluente et Parihedris[15] montibus, qui fundunt Absarrum[16], discreta[17] ab illa.
[18] Cyrus[19] oritur in[20] Heniochis montibus, quos alii Coraxicos[21] vocavere, Araxos eodem monte quo Euphrates, VI p. intervallo, auctusque amne Vsi[22] et[23] ipse, ut plures existimavere, Cyro[24] defertur in Caspium[25] mare. oppida celebrantur in Minore Caesarea[26], Aza[27], Nicopolis, in Maiore Arsamosata[28] Euphrati proximum, Tigri Carcathiocerta[29], in excelso[30] autem Tigranocerta, at in[31] campis iuxta Araxen Artaxata.
universae magnitudinem Aufidius quinquagiens centena milia prodidit, Claudius Caesar[32] longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris XIII p., latitudinem dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX[33]. claudunt[34] eam montes ab oriente, sed non statim Cerauni nec Adiabene[35] regio.
[36] quod interest spatii, Cepheni[37] tenent; ab his iuga[38] ultra Adiabeni[39] tenent, per convalles autem proximi Armeniae sunt Menobardi[40] et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes[41] invii[42] cingunt. ab laeva eius regio Medorum est ad[43] prospectum[44] Caspii maris. ex oceano hoc, ut suo[45] loco dicemus, infunditur, totumque[46] Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Armeniae nunc dicentur.