[1] Iugum[2] vocabatur, quod uno iugo boum in die exarari posset; actus, in quo boves agerentur cum aratro uno impetu iusto. hic erat CXX pedum duplicatusque in longitudinem iugerum faciebat. dona amplissima imperatorum ac fortium civium quantum quis uno die plurimum circumaravisset, item quartarii[3] farris aut heminae[4], conferente populo.
cognomina etiam prima inde: Pilumni, qui pilum pistrinis invenerat, Pisonis a pisendo[5], iam Fabiorum , Lentulorum[6], Ciceronum, ut quisque aliquod optime genus sereret. Iuniorum e[7] familia[8] Bubulcum nominarunt, qui[9] bubus optime utebatur. quin et in sacris nihil religiosius confarreationis[10] vinculo erat, novaeque nuptae farreum praeferebant.
[11] agrum male colere censorium probrum iudicabatur, atque, ut refert Cato, cum virum bonum[12] laudantes[13] bonum agricolam[14] bonumque colonum dixissent, amplissime laudasse existimabantur. hinc et locupletes dicebant[15] loci, hoc est agri, plenos. pecunia ipsa a pecore appellabatur. etiam[16] nunc in tabulis censoriis pascua dicuntur omnia, ex quibus populus reditus habet, quia diu hoc solum vectigal fuerat. multatio quoque non[17] nisi ovium boumque inpendio dicebatur, non omittenda priscarum legum benivolentia: cautum quippe est, ne[18] bovem prius quam ovem nominaret, qui indiceret multam.
ludos boum causa celebrantes Bubetios[19] vocabant. Servius rex ovium boumque effigie primum aes[20] signavit. frugem quidem aratro quaesitam furtim noctu pavisse ac secuisse puberi[21] XII[22] tabulis capital[23] erat, suspensumque Cereri necari iubebant gravius quam in homicidio convictum, inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve[24] decerni.
[25] iam distinctio honosque civitatis ipsius non aliunde erat. rusticae tribus laudatissimae eorum, qui rura haberent, urbanae[26] vero, in quas transferri ignominia esset, desidiae probro. itaque quattuor solae erant, a partibus urbis, in quis[27] habitabant, Suburana, Palatina, Collina, Esquilina. nundinis[28] urbem revisitabant et ideo comitia nundinis habere non licebat, ne plebes rustica avocaretur.
[29] quies somnusque in stramentis erat. gloriam denique ipsam a farris honore[30] adoriam appellabant. equidem ipsa etiam[31] verba priscae significationis admiror; ita enim est in commentariis pontificum: Augurio canario agendo dies constituantur, priusquam frumenta vaginis exeant nec[32] antequam in vaginas perveniant.
[33] Ergo his moribus non modo sufficiebant fruges Nulla[34] provinciarum pascente Italiam, verum etiam annonae vilitas incredibilis erat. Manius Marcius aedilis plebis[35] primum [36] frumentum populo in modios[37] assibus[38] datavit[39]. L[40]. Minucius Augurinus, qui Spurium Maelium[41] coarguerat, farris pretium in trinis nundinis ad assem redegit undecimus plebei tribunus, qua[42] de causa statua ei extra portam Trigeminam[43] a populo stipe conlata statuta est.
Seius[44] in aedilitate assibus populo frumentum praestitit, quam ob causam et ei statuae in Capitolio ac Palatio dicatae sunt, ipse supremo die populi umeris portatus in rogum est. quo vero[45] anno Mater deum advecta Romam[46] est, maiorem ea[47] aestate messem[48] quam antecedentibus annis decem factam esse tradunt.
[49] M. Varro auctor est, cum L. Metellus in triumpho plurimos duxit elephantos, assibus singulis farris modios fuisse, item vini congios ficique siccae pondo[50] XXX, olei pondo X, carnis pondo XII. nec e latifundiis singulorum contingebat arcentium vicinos, quippe etiam lege[51] Stolonis Licini incluso modo quingentorum iugerum , et ipso[52] sua lege damnato, cum substituta filii persona amplius possideret.
[56] quaenam ergo tantae ubertatis causa erat? ipsorum tunc manibus imperatorum colebantur agri, ut fas est credere, gaudente terra vomere laureato et triumphali aratore, sive illi eadem cura semina tractabant, qua bella, eademque diligentia arva disponebant, qua castra, sive honestis manibus omnia laetius proveniunt, quoniam et curiosius fiunt.
[57] serentem invenerunt dati honores Serranum , unde ei et[58] cognomen. aranti quattuor sua iugera in Vaticano, quae prata Quintia appellantur, Cincinnato[59] viator attulit dictaturam et quidem, ut traditur, nudo[60], plenoque[61] nuntius morarum[62]: Vela corpus, inquit, ut perferam senatus populique Romani mandata.
[63]tales tum etiam viatores erant, quod ipsum nomen inditum est subinde ex[64] agris senatum ducesque arcessentibus[65]. at nunc eadem illa vincti pedes, damnatae manus inscriptique vultus exercent, non tam surda tellure, quae parens appellatur colique dicitur et ipso[66] honore[67] his absumpto[68], ut[69] non invita[70] ea et indignante[71] credatur[72] id fieri. et nos[73] miramur ergastulorum non eadem emolumenta esse, quae fuerint imperatorum!
[74] Igitur[75] de cultura agri praecipere principale fuit etiam apud exteros, siquidem et reges fecere, Hiero, Philometor, Attalus, Archelaus, et duces, Xenophon et Poenus etiam Mago, cui quidem tantum honorem senatus noster habuit Carthagine capta, ut, cum regulis[76] Africae bibliothecas donaret, unius eius duodetriginta volumina censeret in Latinam linguam transferenda[77], cum iam M. Cato praecepta condidisset,
[78] peritisque Punicae[79] dandum negotium, in quo praecessit omnes vir clarissimae familiae D. Silanus. sapientiae[80] vero[81] auctores[82] et carminibus excellentes quique alii illustres viri conposuissent[83], quos sequeremur[84], praetexuimus hoc in volumine, non in grege[85] nominando M. Varrone, qui LXXXI[86] vitae annum agens de ea re prodendum putavit.