[1] Quae custodienda in olearum cura Cato iudicaverit, ipsius verbis optime praecipiemus: Taleas oleagineas, quas in scrobe saturus eris, tripedaneas facito[2], diligenterque tractato, ne liber laboret , cum dolabis aut secabis. quas in seminario saturus eris, pedales facito. eas sic inserito: locus bipalio subactus sit beneque[3] gluttus[4]. cum taleam demittes[5], pede taleam opprimito. si parum descendet[6], malleo aut mateola adigito[7], cavetoque, ne librum scindas, cum adiges[8]. palo prius locum ne feceris, quo taleam demittas[9]; ita[10] melius vivet. taleae[11][12] ubi trimae sunt[13], tum denique maturae[14] sunt, ubi[15] liber se vertet.
[16] si in scrobibus aut in sulcis seres[17], ternas taleas ponito easque divaricato. supra terrain ne plus quattuor digitos traverses[18] emineant, vel oculos[19] serito.—Diligenter eximere[20] oleam oportet et radices quam [21]plurimas cum terra ferre, ubi radices bene operueris, calcare bene, ne[22] quid noceat. si quis quaeret[23], quod tempus oleae serendae sit[24], agro sicco per sementem, agro laeto per ver.
[25] <1> Olivetum diebus xv ante aequinoctium vernum incipito putare. ex eo die dies XL[26] recte putabis. id hoc modo putato: qua locus recte ferax erit, quae arida erunt et si quid ventus[27] interfregerit, inde[28] ea omnia eximito. qua locus ferax non erit, id plus concidito aratoque[29] bene enodatoque[30] stirpisque leves facito.—Circum oleas autumnitate [31]ablaqueato et stercus addito .—Qui oletum[32] saepissime et altissime miscebit [33], is tenuissimas radices exarabit. si male arabit,[34] radices susum abibunt, crassiores fient[35] et eo[36] in radices vires oleae abibunt.
[37] <2> Quae genera olearum et[38] in quo genere terrae iuberet[39] seri[40] quoque spectare oliveta, diximus in ratione [41] olei. Mago in colle et siccis et argilla[42] inter autumnum et brumam seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo[43] solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur[44]. Italia quidem[45] nunc vere maxime serit[46]. sed[47] si et autumno libeat, post aequinoctium XL diebus ad vergiliarum occasum III[48] soli dies sunt, quibus seri noceat. Africae[49] peculiare,
[56] <3> Olea, ubi quercus effossa est[57], male ponitur, quoniam vermes, qui raucae vocantur, in radice quercus nascuntur et transeunt. non infumare[58] taleas aut siccare prius, quam serantur, utilius conpertum. vetus olivetum ab aequinoctio verno intra vergiliarum exortum interradi alternis annis melius inventum, item museum radi[59], circumfodi autem omnibus annis a solstitio II cubitorum scrobe pedali altitudine, stercorari tertio anno.
[60]<4> Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumain seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam [61]neque[62] floreant eodem[63], oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum[64] ab occasu aquilae ad occasum sagittae. conexa enim de tempore serendi inserendique[65] ratio est.
[68] in Cyrenaica regione sub etesiarum flatu conserunt, nec non et in Graecia, oleam maxime in Laconia . Coos[69] insula et vites tune serit, ceteri apud Graecos inoculare et inserere non dubitant, sed arbores non serunt. plurimumque in eo locorum[70] natura pollet; namque in Aegypto omni serunt mense et ubicumque imbres [71]aestivi sunt[72], ut in India et[73] Aethiopia, necessario post[74] haec autumno seruntur arbores.
[75] <5> ergo tria tempora eadem [76] germinationis, ver et canis arcturique ortus. neque enim animalium tantum est ad coitus aviditas, sed multo maior[77] est terrae[78] ac satorum omnium libido, qua tempestive uti plurimum interest conceptus, peculiare utique in insitis , cum sit mutua cupiditas utrimque[79] coeundi.
[80] qui ver probant, ab aequinoctio statim admittunt, praedicantes germina parturire, ideo faciles corticum esse conplexus. qui praeferunt autumnum, ab arcturi ortu, quoniam statim radicem quandam capiant et ad ver parata veniant atque non protinus germinatio auferat vires. quaedam tamen statutum tempus anni habent ubique, ut cerasi et amygdalae circa brumam serendi vel inserendi. de pluribus locorum situs optime iudicabit[81]. frigida enim et aquosa verno conseri oportet, sicca et calida autumno.
[82] <6> communis quidem Italiae ratio tempora ad hunc modum distribuit: moro[83] ab idibus Februariis in aequinoctium, piro[84] autumnum, ita ut brumam XV ne minus diebus antecedant, malis aestivis et cotoneis, item sorbis, prunis, post mediam hiemem in idus Februarias, siliquae Graecae et persicis ante brumam per autumnum, nucibus iuglandi et pineae et abellanae et Graecae atque castaneae a[85] kal. Martiis ad idus easdem, salici[86] et genistae circa Martias kal. hanc in siccis semine, illam[87] in umidis virga seri diximus. [88]