[1] Et scoria aeris simili modo lavatur, minore[2] effectu quam ipsum aes. sed et aeris flos medicinae utilis[3] est. fit aere[4] fuso et in alias fornaces[5] tralato; ibi flatu[6] crebriore excutiuntur veluti[7] milii[8] squamae, quas vocant florem[9]; cadunt autem, cum panes aeris aqua refrigerantur, rubentque similiter squamae[10] aeris, quam vocant lepida, et sic adulteratur flos, ut squama[11] veneat[12] pro[13] eo. est autem squama aeris decussa[14] vi clavis, in quos panes[15] aerei[16] feruminantur [17],[18] in Cypri[19] maxime officinis. omnis[20] differentia haec[21] est, quod squama excutitur ictu[22] isdem[23] panibus, flos cadit sponte.
[24] squamae est alterum genus suptilius, ex summa scilicet lanugine[25] decussum, quod vocant stomoma.
Atque[26] haec omnia medici—quod pace eorum dixisse liceat—ignorant. parent[27] nominibus[28]: in tantum a conficiendis medicaminibus[29] absunt[30], quod esse proprium medicinae solebat[31]. nunc quotiens incidere[32] in libellos, componere [33] ex iis[34] volentes aliqua, hoc est inpendio miserorum[35] experiri[36][37] commentaria[38], credunt Seplasiae[39] omnia fraudibus corrumpenti. iam[40] quidem[41] facta emplastra[42] et collyria mercantur[43], tabesque[44] mercium aut fraus Seplasiae[45] sic excitetur[46]!
[47] Et[48] squama autem et flos uruntur in patinis fictilibus aut aereis, dein lavantur ut supra ad eosdem[49] usus[50]; squama[51][52] et amplius narium[53] carnosa vitia, item[54] sedis[55], et gravitates aurium per fistulam in eas[56] flatu inpulsa[57] et uvas oris[58] farina admota tollit et[59] tonsillas cum melle. fit ex candido[60] aere squama lounge[61] Cypria inefficacior. nec non urina pueri prius macerant clavos panesque quidam excussuri[62] squamam [63], teruntque[64] et aqua[65] pluvia[66] lavant. dant et hydropicis [67][68] eam[69] drachmis[70] II in mulsi hemina et inlinunt cum polline.
[71][72] Aeruginis quoque magnus usus est[73]. pluribus fit ea modis. namque et lapidi, ex quo[74] coquitur aes, deraditur , et aere candido perforato atque in cadis suspenso super acetum[75] acre[76] opturatumque[77] operculo. multo probatior est[78], si hoc idem squamis fiat. quidam vasa ipsa candidi aeris fictilibus condunt in acetum[79] raduntque decumo [80] die.
alii vinaceis contegunt totidemque[81] post dies radunt, alii delimatam aeris scobem[82] aceto spargunt versantque spathis[83] saepius die, donec absumatur[84]. eandem scobem[85] alii terere in mortariis aereis ex aceto malunt. ocissime[86] vero contingit coronariorum[87] recisamentis in acetum id additis.
adulterant marmore trito maxime Rhodiam aeruginem, alii pumice[88] aut cummi[89]. praecipue autem fallit atramento sutorio[90] adulterata; cetera enim dente deprehenduntur stridentia[91] in frendendo. experimentum in vatillo[92] ferreo[93], nam quae sincera est[94], suum colorem retinet[95], quae mixta[96] atramento, rubescit[97]. deprehenditur[98] et papyro galla prius macerato, nigrescit enim statim aerugine inlita. deprehenditur et visu maligne virens.
[99] sed sive sinceram sive[100] adulteram[101] aptissimum est elui[102] siccatamque[103] in patina nova uri ac[104] versari, donec favilla fiat; postea teritur ac reconditur[105]. aliqui in crudis fictilibus urunt, donec figlinum [106] percoquatur. nonnulli et tus masculum admiscent. lavatur autem aerugo sicut cadmea[107]. vis eius collyriis[108][109] oculorum aptissima et delacrimationibtus mordendo proficiens , sed[110] ablui necessarium penicillis calidis, donec rodere desinat[111].
[112][113]— Hieracium vocatur collyrium, quod ea[114] maxime constat. temperatur autem id[115] hammoniaci[116] unciis [117][118] IIII, aeruginis Cypriae II, atramenti sutorii[119], quod chalcanthum [120] vocant, totidem, misyos[121] una, croci VI. haec[122] omnia trita aceto Thasio colliguntur[123] in pilulas, excellentis remedii contra initia[124] glaucomatum[125] et suffusionum, contra caligines[126] aut scabritias et albugines et genarum[127] vitia. cruda autem aerugo volnerariis[128] emplastris[129] miscetur.
oris etiam gingivarumque exulcerationes mirifice emendat et labrorum[130] ulcera cum oleo. quod[131] si et cera[132] addatur, purgat et ad cicatricem perducit. aerugo et callum fistularum erodit vitiorumque circa sedem sive per se sive cum hammoniaco inlita vel collyrii modo in fistulas adacta . eadem cum resinae[133] terebinthinae[134] tertia parte subacta lepras tollit.