[1] Igitur non eam infitias posse in has et[2] ignes superne stellarum decidere, quales sereno saepe cernimus, quorum ictu concuti aëra verum est[3], quando et tela vibrata stridunt, cum vero in nubem perveniunt, vaporem dissonum gigni, ut candente ferro in aquam[4] demerso, et fumidum[5] verticem volvi. hinc nasci procellas et, si in nube luctetur flatus aut vapor, tonitrua edi; si[6] erumpat[7] ardens, fulmina; si longiore tractu nitatur, fulgetras[8]. his findi[9] nubem, illis perrumpi, et[10] esse tonitrua inpactorum ignium plagas, ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas.
[11] posse et repulsu siderum depressum qui a terra[12] meaverit spiritum nube cohibitum[13] tonare, natura[14] strangulante sonitum[15], dum[16] rixetur, edito fragore, cum erumpat, ut[17] in[18] membrana spiritu intenta. posse et attritu, dum praeceps[19] feratur, ilium, quisquis est, spiritum accendi. posse et[20] conflictu[21] nubium elidi, ut duorum lapidum, scintillantibus fulgetris. sed haec omnia esse fortuita. hinc bruta[22] fulmina et vana, ut quae nullam habeant rationem[23] naturae. his percuti montes, his maria, omnesque alios inritos iactus. illa vero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis venire sideribus.
Simili modo ventos vel potius flatus posse et[24] arido siccoque anhelitu terrae gigni non negaverim, posse et[25] aquis aëra[26] exspirantibus, qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes[27], posse et[28] solis inpulsu agi, quoniam ventus. haut[29] aliud intellegatur[30] quam fluctus[31] aëris, pluribusque etiam modis. namque et e fluminibus ac nivibus[32] et e mari videmus, et quidem[33] tranquillo, et alios, quos vocant altanos, e[34] terra consurgere. qui, cum e mari redeunt, tropaei vocantur, si pergunt, apogei[35].