[1] Clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena[2] omnia nascens. adversus ictus morsusque radix eius bibitur[3] drachmae pondere in vino aut, si[4] plerumque tales iniurias[5] comitetur[6] et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros[7] ac ranas. omnibus vero[8] contra toxica et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur[9].
Apollodorus adversus toxica cum rana[10] decoquit, ceteri in aqua. ipsa dura, fruticosa, spinosis foliis, caule geniculato, cubitali et maiore aliquando[11], alia albicans, alia nigra, radice odorata. et[12] sativa quidem est et[13] sponte nascitur in asperis, saxosis[14], set in[15] litoribus maris durior nigriorque, folio[16] apii.