Idem Hipparchus numquam satis laudatus, ut quo nemo magis adprobaverit cognationem cum homine[1] siderum animasque nostras partem esse caeli, novam stellam et aliam[2] in aevo suo genitam deprehendit eiusque[3] motu[4], qua[5] fulsit, ad dubitationem est[6] adductus, anne hoc saepius fieret moverenturque et eae[7], quas putamus adfixas, ideoque[8] ausus rem etiam deo inprobam, adnumerare posteris stellas ac sidera[9] ad nomen expungere[10] organis excogitatis, per quae singularum loca atque magnitudines signaret, ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac[11] nascerentur[12], sed an omnino aliquae[13] transirent moverenturque [14], item an crescerent minuerenturque[15], caelo in hereditate [16] cunctis relicto, si quisquam, qui cretionem[17] eam caperet, inventus esset.
[18] Emicant et faces, non[19] nisicum deeidunt visae, qualis Germanico Caesare gladiatorum[20] spectaculum edente praeter[21] ora populi meridiano transcucurrit[22]. duo genera earum[23]. lampadas[24] vocant plane[25] faces, alterum bolidas, quale Mutinensibus malis visum est. distant quod faces vestigia longa faciunt priore ardente parte, bolis vero perpetua ardens longiorem trahit limitem.
Emicant[26] et trabes simili modo, quas δοκοὺς vocant, qualis[27] cum Lacedaemonii classe victi imperium Graeciae amisere. fit et caeli ipsius hiatus, quod[28] vocant chasma[29],