[1] Ceterae omnes extra praedictas—etenim enumerare longum est—folia deperdunt, observatumque non arescere nisi tenuia et lata et mollia, quae vero non decidant, callo crassa et angusta esse. falsa definitio est non decidere iis, quarum pinguior sucus sit. quis enim potest in ilice intellegere? decidere Timaeus mathematicus sole scorpionem transeunte sideris vi et quodam veneno aëris putat. cur ergo non eadem causa adversum omnes polleat, iure miremur.
[2] cadunt plurimis[3] autumno, quaedam amittunt tardius[4] atque in hiemes prorogant moras, neque interest maturius germinasse, utpote cum quaedam primae germinent[5] et inter novissimas nudentur, ut amygdalae ,[6] fraxini, sabuci, morus autem[7] novissima germinet[8], cum primis folia demittat[9].
magna et in hoc vis soli[10]. prius decidunt in siccis macrisque, et vetustae[11] prius arbori , multis etiam antequam maturescat fructus, ut[12] serotinae [13][14] fico et hibernae[15] piro et malo[16], granatumque[17] est pomum tali[18] tantum aspici[19] in matre[20]. neque iis autem, quae[21] semper retinent comas, eadem folia durant[22] subnascentibus alis; tum arescunt vetera, quod evenit circa solstitia maxime.