[1] Siliginem, far, triticum, semen, hordeum occato , sarito, runcato quibus dictum erit diebus. singulae[2] operae[3] cuique generi in iugero sufficient. sarculatio induratam hiberno rigore soli tristitiam laxat temporibus[4] vernis novosque soles admittit. qui sariet[5], caveat ne frumenti radices[6] subfodiat. triticum, semen, hordeum, fabam bis sarire melius.
[7] runcatio, cum seges[8] in articulum[9] exiit[10], evolsis inutilibus herbis, frugum radices vindicat segetemque discernit a caespite. leguminum cicer eadem quae far[11] desiderat [12]. faba runcari non gestit. quoniam evincit herbas lupinum , occatur[13] tantum. milium et panicum[14] occatur et saritur[15], non iteratur, non runcatur. silicia[16] et phasioli[17] occantur tantum .
[18] sunt genera terrae, quorum ubertas pectinari segetem in herba cogat—cratis[19] et hoc genus dentatae stilis ferreis —, eademque nihilominus et depascuntur. quae depasta sunt, sarculo iterum excitari necessarium. at in Bactris, Africa, Cyrenis[20] omnia haec supervacua[21] fecit indulgentia caeli, et a semente non nisi messibus[22] in arva[23] redeunt, quia siccitas coercet herbas, fruges nocturno tan- tum[24] rore nutriens[25].
[26] Vergilius alternis cessare arva suadet[27] — si patiantur ruris[28] spatia, utilissimum procul dubio est —; quod si neget condicio, far serendum, unde lupinum aut vicia aut faba sublata sint et quae terram faciant[29] laetiorem . inprimisque et hoc notandum, quaedam propter alia seri obiter, si[30] parum provenere[31] , ut priore diximus[32] volumine, ne eadem saepius dicantur; plurimum enim refert soli cuiusque ratio.