[12] id volgus ignorans plerumque festa sua polluit hederam existimando, sicut in poetis aut Libero patre aut Sileno quis omnino scit[13] quibus coronentur[14]?
E smilace fiunt codicilli, propriumque materiae est, ut admota auribus lenem sonum reddat.—Hederae mira proditur natura ad experienda vina, si vas fiat e ligno eius, vina transfluere ac remanere aquam, si qua fuerit mixta.