[1] Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes ducenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant , anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes. sed in mari beluae circa solstitia maxime visuntur.
[2] tune illic[3] ruunt turbines, tune imbres, tune deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque ex profundo beluas cum fluctibus[4] volvunt tanta[5] , ut alias thynnorum[6] , multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam 5 hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit [7]: aliter sparsis[8] non erat evadere. non voce, non sonitu, non[9] ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.
[14] Gedrosos, qui Arabim[15] amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti[16] prodiderunt in domibus fores maxillis beluarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum[17] cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes beluae[18] ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum , asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.