primum omnium frumenti vitium avena est, et hordeum in eam degenerat sic, ut ipsa frumenti sit instar, quippe cum germaniae populi serant eam neque alia pulte vivant. soli maxime caelique umore hoc evenit vitium. sequentem causam habet inbecillitas seminis, si diutius retentum est terra, priusquam erumpat.
eadem ratio et si cariosum fuit, cum sereretur. prima autem statim eruptione agnoscitur, ex quo apparet in radice esse causam. est et aliud ex vicino avenae vitium, cum amplitudine inchoata granum, sed nondum matura, prius quam roboret corpus, adflatu noxio cassum et inane in spica evanescit quodam abortu.
venti autem tribus temporibus nocent frumento et hordeo: in flore aut protinus cum defloruere vel maturescere incipientibus. tum enim exinaniunt grana, prioribus causis nasci prohibent. nocet et sol creber ex nube. nascuntur et vermiculi in radice, cum sementem imbribus secutis inclusit repentinus calor umorem.
gignuntur et in grano, cum spica e pluviis calore infervescit. est et cantharis dictus scarabaeus parvus, frumenta erodens. omnia ea animalia cum cibo deficiunt. oleum, pix, adips contraria seminibus, cavendumque ne contacta eis serantur. imber in herba utilis a partu, florentibus autem frumento et hordeo nocet, leguminibus innocuus praeterquam ciceri. maturescentia frumenta imbre laeduntur et hordeum magis.
nascitur et herba alba, panico similis, occupans arva, pecori quoque mortifera. nam lolium et tribulos et carduos lappasque non magis quam rubos inter frugum morbos potius quam inter ipsius terrae pestes numeraverim.
caeleste frugum vinearumque malum nullo minus noxium est robigo. frequentissima haec in roscido tractu convallibusque ac perflatum non habentibus; e diverso carent[1] ea ventosa et excelsa. inter vitia segetum et luxuria est, cum oneratae[2] fertilitate procumbunt. commune autem omnium satorum vitium uricae[3], etiam ciceris, cum salsilaginem eius abluendo imber dulcius id facit.
[4] <3> Est herba, quae cicer enecat et ervum[5] circumligando se; vocatur orobanche[6]. tritico simili modo aera[7], hordeo festuca, quae vocatur aegilops, lenti herba securiclata [8], quam Graeci a similitudine pelecinum[9] vocant; et hae[10] conplexu necant. circa Philippos ateramum nominant in pingui solo herbam, qua faba necatur, teramum, qua in[11] macro, cum udam quidam ventus adflavit.
[12] aerae[13] granum minimum[14] est in cortice aculeato. cum est in pane, celerrime vertigines[15] facit, aiuntque in Asia et Graecia balneatores , cum velint turbam pellere, carbonibus id semen inicere. nascitur et phalangion in ervo[16], bestiola aranei generis[17], si hiems aquosa sit. limaces nascuntur in vicia et aliquando e terra, cocleae minutae, mirum in modum erodentes eam. et morbi quidem fere hi sunt.
[18] Remedia eorum, quaecumque pertinent ad herbas , in sarculo et, cum semen iactatur, cinere. quae vero in semine et circa radicem consistunt, praecedente cura caventur. vino ante semina perfusa minus aegrotare existimant . Vergilius nitro et amurca perfundi iubet fabam; sic etiam grandescere promittit[19].
[20] quidam vero, si triduo ante satum urina et aqua maceretur, praecipue[21] adolescere putant; ter quidem saritam[22] modium fractae e modio[23] solidae reddere. reliqua semina, cupressi foliis tusis[24] si misceantur, non[25] esse vermiculis ohnoxia[26], nec si interlunio serantur. multi ad mili[27] remedia rubetam noctu arvo circumferri iubent, priusquam[28] sariatur, defodique in medio inclusam fictili. ita nec passerem nec vermes nocere, sed eruendam, priusquam metatur; alioquin amarum fieri. quin et armo talpae contacta[29] semina uberiora esse.
Democritus suco herbae, quae appellatur aizoum[30], in tegulis nascens, et ab aliis[31] aesum[32] , Latine vero sedum aut digitillum , medicata seri iubet omnia semina. vulgo vero, si dulcedo[33] noceat et vermes radicibus inhaereant, remedium est amurca pura ac sine sale spargere, dein sarire, si in articulum[34] seges ire coeperit, runcare[35], ne herbae vincant.
[36]pestem a milio[37] atque panico, sturnorum[38] passerumve agmina, scio abigi herba, cuius nomen ignotum est, in quattuor angulis segetis defossa, mirum dictu, ut omnino nulla avis intret. mures abiguntur cinere mustelae vel felis dilute[39] et semine sparso vel decoctarum aqua[40]. sed redolet virus animalium eorum etiam in pane. ob id felle bubulo semina attingi utilius putant.
[41] rubigo quidem, maxima segetum pestis, lauri ramis in arvo defixis transit in ea folia ex arvis. luxuria segetum castigatur dente pecoris[42] in herba dumtaxat, et depastae quidem vel[43] saepius nullam in spica iniuriam sentient. retonsarum[44] etiam semel omnino certum est granum longius fieri[45] et inane cassumque[46] ac satum non nasci. Babylone tamen bis secant, tertium depascunt; alioquin folia tantum fierent.
sic quoque cum quinquagesimo [47] fenore messes reddit eximia fertilitas[48] soli[49], diligentioribus vel cum[50] centesimo[51]. neque est cura difficilis quam diutissime aqua rigandi[52], ut praepinguis et densa ubertas diluatur. limum autem non invehunt Euphrates Tigrisque sic ut in Aegypto Nilus, nec terra ipsa[53] herbas gignit. ubertas[54] tamen tanta est, ut[55] sequente anno sponte restibilis fiat seges inpressis vestigio seminibus. quae tanta soli differentia admonet terrae genera in fruges discribere.
[56] Igitur Catonis haec sententia est: in agro crasso et laeto frumentum seri, si vero nebulosus sit[57] idem, rapa,[58] raphanos[59], milium, panicum. in frigido, aquoso[60] prius serendum , postea in calido, in solo autem rubricoso[61] vel pullo vel harenoso[62], si non sit aquosum, lupinum; in creta et rubrica et aquosiore agro adoreum; in sicco et non herboso nec umbroso triticum;
[63] in solo valido fabam; viciam vero quam minime aquoso[64] herbidoque; siliginem et triticum in loco aperto, edito[65], qui sole[66] quam diutissime torreatur ; lentem in rudecto[67] et rubricoso, qui non sit herbidus [68]; hordeum in novali et in arvo, quod restibile possit fieri; trimestre, ubi sementem maturam facere non possis[69] et cuius crassitudo sit restibilis.
[70] Subtilis et illa sententia: serenda[71] ea in tenuiore terra, quae non multo indigent suco[72], ut cytisus et cicere excepto legumina[73] quae velluntur e terra, non subsecantur[74]—unde et legumina appellata, quia ita leguntur—, in pingui autem quae cibi[75] sunt maioris, ut olus[76], triticum, siligo, linum. sic ergo tenue solum hordeo dabitur—minus enim alimenti radix poscit—, laetior[77] terra densiorque tritico.