(in Lepidorum gente tres, intermisso ordine, obducto membrana oculo[1] genitos accepimus); similes quidem alios avo, et ex geminis quoque alterum patri, alterum matri, annoque post genitum maiori[2] similem fuisse ut geminum; quasdam sibi similes semper parere, quasdam viro, quasdam nulli, quasdam feminam [3] patri, marem sibi. indubitatum exemplum est Nicaei[4] nobilis pyctae[5] Byzanti geniti[6], qui, adulterio Aethiopis nata matre nihil a ceteris colore differente, ipse avum regeneravit[7] Aethiopem[8].
Similitudinum[9] quidem inmensa[10] reputatio est et in qua credantur multa fortuita pollere, visus, auditus, memoria[11] haustaeque imagines sub ipso conceptu. cogitatio etiam utriuslibet animum subito[12] transvolans effingere similitudinem aut miscere existimatur, ideoque plures[13] in homine quam in ceteris omnibus animalibus differentiae, quoniam velocitas cogitationum animique celeritas et ingenii varietas multiformes [14] notas inprimit[15], cum ceteris animantibus inmobiles
[16]sint animi et similes[17] omnibus singulis[18] in suo cuique[19] genere[20]. Antiocho regi Syriae e plebe nomine Artemo[21] in tantum similis fuit, ut Laodice[22] coniunx regia necato iam Antiocho mimum per eum commendationis regnique successionis peregerit . Magno Pompeio Vibius[23] quidam e plebe et Publicius etiam servitute liberatus indiscreta prope specie fuere similes , illud[24] os probum[25] reddentes ipsumque[26] honorem eximiae frontis[27] .
[28] qualis causa patri quoque eius Menogenis coci[29] sui cognomen inposuit, iam Strabonis a specie oculorum[30] habentis[31] vitium imitato item[32] servo; Scipioni Serapionis[33] indiderat[34] suarii[35] negotiatoris vile mancipium[36]. eiusdem familiae Scipioni [37][38] post eum nomen[39] Salvitto[40] mimus[41] dedit, sicut Spinther[42] secundarum[43] tertiarumque Pamphilus[44] collegio Lentuli et Metelli consulum, in quo perquam[45] inportune[46] fortuitum hoc quoque[47] fuit, duorum[48] simul consulum in scaena[49] imagines cerni.
[50] e diverso L. Plancus[51] orator histrioni[52] Rubrio[53] cognomen [54] inposuit, rursus Curioni[55] patri Burbuleius itemque Messalae censorio Menogenes, perinde histriones. Surae quidem[56] proconsulis etiam rictum[57] in loquendo intractionemque [58] linguae et sermonis tumultum, non imagine[59] modo, piscator quidam in Sicilia reddidit. Cassio Severo, celebri oratori[60], Armentari[61] murmillonis[62] obiecta similitudo est. [modo[63] in Iunia[64] domo Gallionem a[65] Castellano liberto non discernebat [66], nec a Sannio[67] mimo Paride cognominato Agrippinum[68] senatorem[69].]
[70] Toranius[71] mango[72] Antonio iam triumviro eximios forma pueros, alterum in Asia genitum, alterum trans Alpis, ut geminos vendidit: tanta unitas erat. postquam deinde sermone puerorum detecta fraude a furente increpitus Antonio est, inter alia[73] magnitudinem preti conquerente[74] (nam ducentis erat mercatus[75] sestertiis), respondit versutus ingenii mango[76], id[77] ipsum se tanti[78] vendidisse, quoniam non esset mira[79] similitudo in ullis eodem utero editis; diversarum quidem gentium natales tam concordi figura reperire[80] super omnem esse taxationem; adeoque tempestivam admirationem intulit, ut ille proscriptor animus[81], modo et contumelia[82] furens, non[83] aliud in[84] censu magis ex[85] fortuna sua duceret.