decuriae quoque ipsae[1] pluribus discretae nominibus fuere, tribunorum aeris et selectorum[2] et iudicum. praeter hos etiamnum nongenti vocabantur ex omnibus electi[3] ad[4] custodiendas[5] suffragiorum cistas[6] in comitiis. et divisus hic quoque ordo erat superba usurpatione nominum, cum alius se nongentum, alius selectum, alius tribunum appellaret.
[7] Tiberii demum principatu[8] nono anno in unitatem venit equester ordo, anulorumque auctoritati forma constituta est C[9]. Asinio Pollione C. Antistio Vetere cos. anno urbis conditae DCCLXXV[10], quod miremur, futtili[11] paene de causa, cum C. Sulpicius Galba[12], iuvenalem famam apud principem popinarum[13] poenis aucupatus[14], questus[15] esset in senatu[16], volgo institores eius culpae defendi anulis. hac de causa constitutum, ne cui[17] ius esset[18] nisi qui[19] ingenuus ipse[20], patre[21], avo paterno HS CCCC[22] census fuisset[23] et lege Iulia theatrali[24] in quattuordecim ordinibus sedisset. postea gregatim insigne id adpeti coeptum.
[25] propter[26] haec discrimina C. princeps decuriam quintam adiecit, tantumque enatum[27] est fastus[28], ut, quae sub divo Augusto impleri non potuerant [29], decuriae non capiant eum ordinem, passimque ad ornamenta ea etiam servitute liberati transiliant, quod antea numquam erat factum, quoniam[30] ferreo anulo et[31] equites iudicesque intellegebantur. adeoque id[32] promiscuum [33] esse coepit, ut apud Claudium Caesarem in censura eius unus ex[34] equitibus[35] Flavius[36] Proculus cccc ex ea causa reos postularet. ita dum separatur ordo ab ingenuis, communicatus est cum servitiis.
[37] iudicum autem appellatione[38] separare[39] eum[40] ordinem primi omnium instituere Gracchi discordi popularitate in contumeliam[41] senatus, mox debellata auctoritas nominis vario seditionum eventu circa publicanos substitit[42] et aliquamdiu tertiae sortis viri[43] publicani fuere. M. Cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo Catilinianis[44] rebus, ex eo[45] ordine profectum [46] se[47] celebrans eiusque vires peculiari popularitate quaerens. ab illo tempore plane hoc tertium corpus in re p. factum est, coepitque adici senatui populoque Romano [48] et equester[49] ordo. qua de causa et nunc post populum scribitur, quia novissime coeptus[50] est adici.
[51] Equitum[52] quidem etiam[53] nomen ipsum[54] saepe variatum est, in iis[55] quoque, qui id[56] ab equitatu[57] trahebant[58]. celeres sub Romulo regibusque sunt appellati, deinde flexuntes[59], postea trossuli[60], cum oppidum in Tuscis citra Volsinios[61][62] p. VIIII sine ullo peditum adiumento cepissent eius vocabuli, idque duravit[63] ultra C. Gracchum.
Iunius certe, qui ab amicitia eius Gracchanus[64] appellatus est, scriptum reliquit his verbis: Quod ad equestrem ordinem attinet, antea trossulos[65] vocabant, nunc equites[66] vocant ideo[67], quia non intellegunt trossulos nomen quid valeat, multosque[68] pudet eo[69] nomine appellari. et causam, quae supra indicata est, exponit invitosque etiamnum[70] tamen trossulos[71] vocari.
[77] lidem[78], quo[79] magis miremur, coronas ex auro dedere[80] et civibus. quis primus[81] donatus sit ea, non inveni equidem[82]; quis primus[83] donaverit, a L. Pisone[84] traditur [85]: A[86]. Postumius dictator apud lacum Regillum castris Latinorum[87] expugnatis eum, cuius maxime opera capta essent[88]. hanc coronam ex praeda is[89] dedit[90]II l., item L. Lentulus consul Servio Cornelio Merendae Samnitum oppido capto, sed hic[91] quinque librarum; trium[92] Piso Frugi filium ex privata pecunia donavit eamque coronam testamento ei[93] praelegavit[94].