[1]Prata circa kal. Iun. caeduntur, quorum facillima agricolis cura ac minimi inpendii haec de se postulat dici. relinqui debent in laeto solo vel umido vel riguo, eaque aqua pluvia rigari aut[2] publica. utilissimum, si malae[3] herbae , arare, dein cratire[4], sarire[5], florem ex fenilibus atque e praesepibus feno[6] delapsum[7] spargere, priusquam cratiantur [8], nec primo anno rigari, nec pasci ante secunda[9] fenisecia [10], ne herbae vellantur obtrituque hebetentur[11].
[12] senescunt prata restituique debent faba in iis sata vel rapis vel milio, mox insequente anno frumento, rursusque inarata[13] tertio relinqui, praeterea quotiens secta sint siciliri[14], hoc est quae feniseces[15] praeterierunt secari. est enim in primis inutile enasci herbas sementaturas. herba optima in prato trifoli[16], proxima graminis, pessima nummuli siliquam[17] etiam diram[18] ferentis[19]. invisa et equisaeti[20] est, a similitudine equinae saetae.
<5> Fuit hoc quoque maioris inpendii apud priores, Creticis tantum transmarinisque cotibus[26] notis nec nisi oleo aciem falcis[27] excitantibus; igitur cornu propter oleum ad crus ligato fenisex incedebat. Italia aquarias cotes dedit limae vice[28] imperantes ferro, set aquariae[29] protinus virent[30]. falcium ipsarum duo genera: Italicum brevius ac vel inter vepres quoque tractabile, Galliarum[31] latifundia[32] maioribus[33].... conpendia[34], quippe medias caedunt herbas brevioresque praetereunt. Italus[35] fenisex [36] dextra una manu secat[37].
[40] rursus rigari desecta[41] oportet, ut secetur autumnale fenum[42], quod vocant cordum. Interamnae in Umbria quater anno secantur, etiam non rigua; rigua vero ter[43] plerisque in locis, et postea in ipso pabulo non minus emolumenti est quam e feno[44]. armentorum[45] ideo[46] cura iumentorumque progeneratio suum cuique consilium dabit, opimo[47] maxime quadrigarum quaestu[48].
<1> Solstitium peragi in octava parte cancri et VIII kal. Iul. diximus. magnus hic anni cardo, magna[49] res mundi. in hoc[50] usque a bruma crescunt[51] dies [creverunt [52][53] sex mensibus[54]], sol[55] ipse ad aquilonem scandens ac per[56] ardua enisus[57] ab ea meta incipit flecti ac degredi ad austrum, aucturus noctes aliis sex mensibus ablaturusque diei mensuram.
[58] ex hoc deinde rapiendi convehendique fructus alios atque alios tempus, et praeparandi se contra saevam feramque hiemem, decebatque[59] hoc discrimen indubitatis[60] notis signasse naturam. quam ob rem eas manibus ipsis agricolarum ingessit[61] vertique iussit ipsa die[62] folia et esse confecti sideris signum, nec silvestrium arborum remotarumque, ut in saltus devios montesque eundum[63] esset[64] quaerentibus signa, non rursus urbanarum quaeque[65] topiario tantum coluntur, quamquam his et in[66] villa[67] visendis[68].
vertit oleae ante pedes satae, vertit tiliae ad mille usus petendae, vertit populi albae etiam vitibus[69] nuptae. adhuc parum est. ' ulmum[70], inquit[71], vite dotatam habes: et huius vertam. pabulo folia eius stringis aut[72] deputas : aspice et tenes sidus. alia parte caelum respiciunt quam qua[73] spectavere pridie.
salice omnia alligas, humillima[74] arborum, ipse toto capite altior: et huius circumagam. quid[75] te rusticum quereris[76]? non stat per me, quo minus caelum intellegas et caelestia scias. dabo et auribus signum: palumbium[77] utique exaudi[78] gemitus. transisse solstitium caveto[79] putes, nisi cum incubantem videris palumbem[80].'
[81] <2> Ab solstitio ad fidiculae occasum VI kal. Iul. Caesari Orion exoritur, zona autem eius IIII non. Assyriae[82], Aegypto vero procyon matutino aestuosus, quod sidus apud Romanos non habet nomen, nisi caniculam hanc volumus intellegi , hoc est minorem canem[83] , ut in astris pingitur, ad aestum[84] magno opere pertinens, sicut paulo mox docebimus.[85] IIII non.
Chaldaeis corona occidit matutino, Atticae Orion totus eo die exoritur. prid. id. Iul. Aegyptiis[86] Orion desinit exoriri, XVI kal. Aug. Assyriae[87] procyon exoritur, dein post triduum[88] fere ubique confessum inter omnes sidus ingens[89], quod canis ortum vocamus, sole partem primam leonis ingresso.
hoc fit post[90] solstitium XXIII die[91]. sentiunt id maria et terrae, multae vero et ferae, ut suis locis diximus.[92] neque est minor ei veneratio quam discriptis[93] in deos stellis, accenditque solem et magnam aestus obtinet causam. XIII[94] kal. Aegypto aquila occidit matutino etesiarumque prodromi flatus incipiunt, quod Caesar x kal. sentire Italiam existimavit.
<3> In hoc temporis intervallo res summa vitium agitur decretorio uvis sidere illo, quod caniculam appellavimus , unde carbunculare dicuntur ut quodam uredinis[100] carbone exustae. non conparantur huic malo grandines, procellae quaeque umquam[101] annonae intulere caritatem[102]. agrorum quippe mala sunt illa, carbunculus autem regionum late patentium, non difficili remedio, nisi calumniari naturam rerum homines quam sibi prodesse mallent. ferunt Democritum,
[103] qui primus intellexit ostenditque caeli cum terris societatem, spernentibus hanc curam eius opulentissimis civium[104], praevisa[105] olei caritate[106] futura ex[107] vergiliarum ortu qua diximus ratione ostendemusque iam planius,[108] magna tum vilitate propter spem olivae coemisse in toto tractu omne oleum, mirantibus qui[109] paupertatem quietemque doctrinarum ei sciebant[110] in primis cordi esse,
atque ut apparuit causa et ingens divitiarum cursus[111], restituisse mercedem[112] anxiae et avidae[113] dominorum poenitentiae, contentum [114] probavisse[115] opes sibi in facili, cum vellet, fore. hoc postea Sextius[116] e Romanis sapientiae adsectatoribus Athenis fecit eadem ratione. tanta litterarum occasio est. quas equidem miscebo agrestibus negotiis[117] quam potero dilucide atque perspicue.
[118]Plerique dixere rorem inustum sole acri[119] frugibus robiginis causam esse et carbunculi vitibus, quod ex parte falsum arbitror omnemque uredinem frigore tantum constare sole innoxio. id manifestum fiet adtendentibus. nam primum omnium non hoc evenire[120] nisi noctibus et ante solis ardorem deprehenditur totumque lunari ratione constat , quoniam talis iniuria non fit[121] nisi interlunio plenave luna, hoc est praevalente[122]. utroque enim habitu plena est, ut saepius diximus, sed interlunio omne lumen, quod a [123] sole accepit, caelo regerens[124]. differentia[125] utriusque habitus magna, sed[126] manifesta.
aestate enim interlunio necesse est cum sole proximo nobis circulo currat, igne[130] eius comminus recepto candens[131], eadem interlunio absit[132] hieme, quoniam abscedit[133] et sol[134]; item in plenilunio aestivo procul abeat adversa soli, hieme autem ad nos per aestivum circulum accedat. ergo per se roscida, quotiens alget, infinitum quantum illo tempore cadentes pruinas congelat.
[135] <1> Ante omnia autem duo genera esse caelestis iniuriae meminisse debemus: unum quod tempestates vocamus , in quibus grandines, procellae ceteraque similia intelleguntur, quae cum acciderint, vis maior appellatur.[136] haec ab horridis sideribus exeunt, ut saepius diximus, veluti arcturo, Orione, haedis.
[137] alia sunt illa, quae silente caelo serenisque noctibus fiunt, nullo sentiente nisi cum facta sunt. publica haec et[138] magnae differentiae[139] a[140] prioribus , aliis robiginem, aliis uredinem, aliis carbunculum[141] appellantibus, omnibus vero sterilitatem. de his nunc dicemus a nullo ante nos prodita[142], priusque causas reddemus.