[1] Non omittendum est et quod Babylone seritur in spinis, quoniam non aliubi vivit, sicut et[2] viscum in arboribus, sed[3] illud in spina tantum quae regia vocatur. mirum quod eodem[4] die germinat quo[5] iniectum[6] est — inicitur [7] autem ipso canis ortu — et celerrime arborem occupat . condiunt eo vina[8] et ideo serunt. spina illa nascitur et Athenis in Longis muris.
[9] Frutex est et cytisus[10], ab Amphilocho[11] Atheniense[12] miris laudibus praedicatus pabulo omnium[13], aridus vero etiam suum, spondetque iugero eius annua HS[14] MM[15] vel mediocri solo reditus. utilitas quae[16] ervo, sed ocior[17] satias[18], perquam modico pinguescente quadripede[19], ita ut iumenta hordeum spernant. non ex alio pabulo lactis maior[20] copia aut melior[21], super omnia pecudum medicina[22] validas[23] a[24] morbis omnibus[25] praestante.
[26] quin et nutricibus in defectu lactis aridum atque in aqua decoctum potui cum vino dari iubet[27] — firmiores[28] excelsioresque [29] infantes fore —, viridem etiam[30] gallinis aut, si inaruerit[31], madefactum. apes quoque numquam defore cytisi[32] pabulo contingente promittunt Democritus atque[33] Aristomachus .
[34] nec aliud minoris impendi est. seritur, cum hordeum [35], aut vere semine ut porrum, vel caule autumno ante brumam; si semine, madidum, aut[36] , si desint[37] imbres, satum spargitur[38]. plantae cubitales transferuntur[39] scrobe pedali. seritur per aequinoctia tenero frutice, perficitur triennio, demetitur verno aequinoctio, cum florere desiit[40], vel pueri anusve[41] vilissima opera.
[42] canus[43] aspectu, breviterque si quis exprimere similitudinem velit, angustioris trifoli frutex. datur animalibus post biduum semper, hieme vero quod inaruit madidum. satiant equos denae librae et ad[44] portionem[45] minora animalia, obiterque inter ordines alium[46], cepas seri[47] fertile est[48].
[49] inventus est hic frutex in Cythno[50] insula, inde tralatus[51] in omnes Cycladas, mox in urbes Graecas, magno casei proventu . praeterea — quo[52] maxime miror rarum[53] esse in Italia — non aestuum, non frigorum, non grandinum aut nivis iniuriam expavescit. adicit Hyginus, ne cossium[54] quidem propter nullam gratiam ligni.