[1][2] Nunc[3] per singulas corporum partes praeter iam dicta membratim tractetur historia.
Caput habent cuncta quae sanguinem. in capite paucis animalium nec nisi volucribus apices, diversi quidem generis , phoenici plumarum serie e medio eo exeunte alia[4], pavonibus crinitis arbusculis, stymphalidi[5] cirro, phasianae corniculis, praeterea parvae[6] avi[7] , quae, ab illo galerita[8] appellata quondam, postea Gallico vocabulo etiam legioni nomen dederat alaudae.
diximus et cui[9] plicatilem cristam dedisset natura. per medium caput a rostro residentem et fulicarum[10] generi[11] dedit, cirros pico quoque Martio et grui Balearicae[12] , sed[13] spectatissimum insigne gallinaceis, corporeum, serratum[14]; nec carnem ita[15] esse nec[16] cartilaginem nec callum[17] iure dixerimus , verum peculiare datum[18]. draconum enim cristas qui io viderit, non reperitur.
[19] Cornua multis quidem et aquatilium et marinorum et serpentium variis data sunt modis, sed quae iure cornua intellegantur, quadripedum tantum generi; Actaeonem enim et Cipum[20] etiam in Latia[21] historia fabulosos reor. nec[22] alibi[23] maior[24] naturae lascivia[25]. lusit[26] animalium armis[27], sparsit haec in ramos[28], ut cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in[29] eodem genere subulonibus ex argumento dictis, aliorum fudit[30] in palmas digitosque emisit ex iis, unde platycerotas[31] vocant. pb n=323 dedit ramosa capreis,
[32] sed parva nec fecit decidua, convoluta in anfractum arietum[33] generi, ceu caestus daret, infesta tauris — in hoc quidem genere et feminis tribuit, in multis tantum maribus —, rupicapris in dorsum adunca, dammis[34] in adversum; erecta autem rugarumque ambitu contorta et in leve fastigium[35] exacuta, ut lyras[36] decerent[37], strepsiceroti[38], quem addacem[39] Africa appellat;
[40] mobilia eadem, ut aures, Phrygiae armentis, Trogodytarumn in terram derecta[41], qua de causa obliqua cervice pascuntur, aliis singula, et haec medio capite aut naribus, ut diximus. iam[42] quidem[43] aliis ad incursum[44] robusta, aliis ad ictum, aliis adunca, aliis redunca, aliis ad iactum[45] pluribus modis, supina, convexa, conversa, omnia in mucronem nigrantia[46]. in quodam genere pro manibus ad scabendum corpus, cocleis ad praetemptandum iter, corporea[47] haec, sicut cerastis[48]; his aliquando singula, cocleis[49] semper bina et ut protendantur[50] ac resiliant[51].
[52][53]Vrorum corlibus barbari septentrionales potant[54] urnisque [55] bina[56] capitis unius cornua inplent; alii[57] praefixa hastilia[58] cuspidant. apud nos in lamnas secta tralucent[59] atque etiam lumen inclusum latius fundunt multasque alias[60] ad delicias conferuntur, nunc tincta, nunc sublita, nunc quae cestrota[61]a[62][63] picturae genere dicuntur.
[64]— (Omnibus autem cava et in[65] mucrone[66] demum concreta sunt, cervis tantum[67] tota solida et omnibus annis decidua) — boum attritis ungulis cornua unguendo arvina medentur agricolae, adeoque sequax natura est, ut in ipsis viventium corporibus ferventi cera flectantur[68] atque nascentium in diversas partes[69] torqueantur, ut[70] singulis capitibus quaterna fiant[71].
[72]Tenuiora feminis plerumque sunt, ut in pecore[73] multis[74], ovium nulla nec cervorum[75]; nec quibus multifidi pedes, nec solidipedum[76] ulli excepto asino Indico, qui uno armatus est cornu. bisulcis bina natura[77] tribuit[78], nulli[79] superne primores habenti[80] dentes. qui putant eos in cornua absumi, facile corguuntur cervarum natura, quae nec dentes[81] habent (ut neque[82] mares) nec tamen cornua. ceterorum ossibus adhaerent , cervorum tantum cutibus enascuntur.
[86] In capite[87] animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi[88]. et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen inde.
[89] defluvium eorum in muliere rarum, in spadonibus non visum,nec in ullo[90] ante[91] veneris usum nec infra cerebrum aut infra verticem ant circa tempora atque aures. calvitium un tantum animalium homini praeterquam innatum. canities homini tantum et equo[92], sed homini semper a priore parte capitis, tum deinde ab aversa. vertices bini[93] hominum tantum aliquis.
[98] Cerebrum omni habent animalia quae sanguinem, etiam[99] in maria quae mollia appellavimus, quamvis careant [100] sanguine, ut polypus[101]. sed homo portione maximum et umidissimum omniumque viscerum frigidissimum, duabus supra subterque membranis velatum, quarum alterutram[102] rumpi[103] mortiferum est. cetero viri[104] quam feminae mains, omnibus[105] hoc sine sanguine, sine venis, et sebosis[106] sine pingui.
[114] hoc[115] est viscerum excelsissimum ....[116] que[117] caelo[118] capitis, sine carne, sine cruore, sine sordibus. hanc[119] habent[120] sensus[121] arcem, huc[122] venarum omnis a corde vis tendit, hic desinit, hoc[123] columen[124] altissimum, hic mentis est regimen. omnium[125] autem animalium in priora pronum, quia[126] et sensus ante nos tendunt[127] . ab eo proficiscitur somnus, hinc[128] capitis nutatio. quae cerebrum non habent, non dormiunt . —Cervis in capite inesse vermiculi sub linguae inanitate et circa articulum, qua caput iungitur, numero[129] XX produntur.—
[130][131] Aures homini tantum inmobiles. ab his Flaccorum cognomina. nec in alia parte feminis maius inpendium margaritis dependentibus; in Oriente quidem et viris aurum eo loci gestare decus existimatur. animalium aliis maiores, aliis[132] minores; cervis tanlim scissae ac velut divisae, sorici[133] pilosae, sed aliquae[134] omnibus animal dumtaxat generantibus, excepto vitulo marino atque delphino et quae cartilaginea[135][136] appellavimus et viperis:
haec[137] cavernas tantum habent[138] aurium loco praeter cartilaginea et delphinum, quem tamen audire manifestum est. nam et cantu mulcentur et capiuntur attoniti[139] sono. quanam[140] audiant[141] mirum. iidem[142] nec olfactus vestigia habent, cum olfaciant sagacissime. pinnatorum animaliumn[143] buboni tantum et oto[144] plumae velut aures[145] , ceteris cavernae ad audit m; simili modo squamigeris atque serpentibus. in equis et omni[146] iumentorum genere[147] indicia animi praeferunt, marcidae fessis, micantes[148] pavidis, subrectae furentibus, resolutae aegris.
[149][150] Facies homini tantum, ceteris os aut rostra. frons et aliis, sed homini tantui tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis[151] index. in assiisu[152] eius supercilia homini et pariter et alterna[153] mobilia. et in his pars animi: negamus iis,[154] annuimus[155] . haec maxime indicant fastum[156] , superbiam[157]. aliubi conceptaculum, sed hic[158] sedem habet; in corde nascitur , huc subit, hic pendet. nihil altius simul abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset.
[159] Subiacent oculi, pars corporis pretiosissima et quae[160] lucis usu[161] vitam distinguat[162] a morte. non omnibus animalium hi; ostreis nulli, quibusdam concharum dubii. pectines enim, si quis digitos adversum[163] hiantes eos moveat, contrahuntur[164]ut[165] videntes, et solenes[166] fugiunt admota ferramenta . quadripedum talpis visus non est; oculorum effigies inest, si quis praetentam detrahat membranam. et inter aves ardiolarum[167]in[168] geniere quos leucos vocant,
[173] Oculi homini tantum diverso colore, ceteris[174] in suo cuique genere similes. et[175] equorum quibusdam glauci, sed in homine numerosissimae varietatis atque differentiae: grandiores, modici, parvi; prominentes quos[176] hebetiores[177] putant , conditi quos clarissime cernere, sicuti[178] colore caprinos.
[179] Praeterea alii contuentur longinqua, alii nisi prope admota non cernunt. multorum visus fulgore solis constat, nubilo die non cernentiun nec post occasus[180]. alii interdiu hebetiores, noctu praeter ceteros cernunt. de geminis pupillis aut quibus noxii visus essent satis diximus. caesii[181] in [182] tenebris clariores.
[183] ferunt Ti[184]. Caesari, nec[185] alii[186] genitorum mortalium, fuisse naturam ut[187] expergefactus noctu paulisper haut alio modo quam luce clara contueretur omnia, paulatim tenebris sese[188] obducentibus. Divo Augusto equorum modo glauci fuere superque[189] hominem albicantis[190] magnitudinis, quam ob causam diligentius spectari eos iracunde ferebat;
[191]Claudio Caesari ab angulis candore carnoso sanguineis venis subinde suffusi, Gaio principi rigentes, Neroni... at[192], nisi cum[193] coniveret[194] ad[195] prope admota, hebetes. XX[196] gladiatorum[197] in Gai principis ludo fuere, in iis[198] duo omnino qui contra comminationem aliquam non coniverent, et ob id invicti. tantae hoc difficultatis est homini. plerisque vero naturale ut nictari[199] non cessent, quos pavidiores accepimus[200].
[201] oculus[202] unicolor[203] nulli; communi[204] candore omnibus medius colos[205] differens. neque ulla ex parte maiora animi indicia cunctis animalibus, sed homini maxime[206], id[207] est moderationis, clementiae , misericordiae, odii, amoris, tristitiae, laetitiae. contuitu quoque multiformes, truces, torvi, flagrantes, graves transversi, limi, summissi, blandi. profecto in oculis animus habitat[208].
ardent, intenduntur, umectant, conivent[209]. hinc[210] illa misericordiae lacrima, hos cum exosculamur[211], animum ipsum videmur[212] attingere, hinc fetus et rigantes[213] ora rivi. quis ille est umor in dolore tam fecundus et paratus ant ubi reliquo tempore? animo autem videmus, animo cernimus: oculi ceu vasa quaedam visibilem eius partem accipiunt atque tramittunt . sic magna cogitatio obcaecat[214] abducto intus visu. sic in morbo comitiali animo[215] caligante[216] aperti nihil cernunt.
[217]quin et patentibus dormiunt lepores multique hominum, quos[218]κορυβαντιᾶν[219] Graeci[220] dicunt. tenuibus multisque membranis eos natura composuit, callosis contra frigora caloresque in extumo[221] tunicis. quas subinde purificat[222] lacrimationum salivis, lubricos propter incursantia et mobiles.
[223] Media eorum cornua[224] fenestravit pupilla, cuius angustiae non sinunt vagari incertam aciem ac velut[225] canali dirigunt[226] obiterque incidentia facile declinant, aliis nigri, aliis ravi[227], aliis[228] glauci coloris orbibus circumdatis, ut[229] habili mixtura et[230] accipiatur circumiecto candore lux et[231] temperato[232] repercussu non obstrepat. adeoque his absoluta vis speculi, ut tam parva illa pupilla totam imaginem reddat hominis. ea causa est, ut pleraeque[233] alitum e manibus hominum oculos potissimum adpetant, quod effigiem suam in iis cernentes velut ad cognata desideria sua tendunt.
[234] veterina tantum quaedam ad incrementa[235] lunae morbos sentiunt. sed homo solus emisso umore caecitate liberatur. post vicensimum annum multis restitutus est visus, quibusdam statim nascentibus negatus nullo[236] oculorum vitio, multis repente ablatus simili modo nulla praecedente iniuria. venas[237] ab iis pertinere ad cerebrum peritissimi auctores tradunt; ego et ad stomachum crediderim: certe nulli[238] sine redundatione eius eruitur oculus.
[239] morientibus illos[240] operire rursusque in rogo patefacere Quiritium magno[241] ritu sacrufn est, ita more condito , ut neque ab homine supremum eos spectari fas sit et caelo non ostendi nefas. uni animalium homini depravantur, unde cognomina Strabonum[242] et Paetorum. ab isdem qui altero lumine orbi nascerentur Coclites vocabantur; qui[243] parvis utrisque, Ocellae[244]; Iuscini[245] iniuriae cognomen habuerunt .
[246] nocturnorum animalium veluti felium in tenebris fulgent radiantque oculi, ut contueri non sit; et caprae[247] lupoque splendent lucemque iaculantur. vituli marini et hyaenae in mille colores transeunt subinde. quin et in tenebris multorum piscium refulgent, aridi sicut[248] robusti caudices putresque[249] vetustate. non[250], conivere diximus quae non obliquis[251] oculis, sed circumacto capite cernerent.
[252] chamaeleonis[253] oculos ipsos circumagi totos tradunt. cancri in oblicum aspiciunt crusta fragili inclusos gerentes[254]. locustis, squillis[255] magna ex parte sub eodem munimento praeduri eminent. quorum duri sunt, minus cernunt quam quorum umidi. serpentium catulis et[256] hirundinum pullis, si quis eruat[257], renasci tradunt.
[261] Palpebrae in genis[262] homini utrimque, mulieribus fuco[263] etiam infectae[264] cotidiano: tanta est decoris adfectatio, ut tinguantur oculi quoque. alia de causa hoc natura dederat ceu vallum quoddam visus et prominens munimentum contra occursantia animalia ant alia fortuito[265] incidentia. defluere eas haut inmerito venere abundantibus tradunt.
[269] Ne[270] genae quidem omnibus. ideo[271] neque nictatio nisi[272] iis quae animal generant, graviores alitum inferiore gena conivent, eaedem nictantur ab angulis membrana obeunte. columbae et similia utraque conivent; at[273] quadripedes quae ova pariunt, ut testudines, crocodili, inferiore tantum sine ulla nictatione propter praeduros oculos.
[274] extremum ambitum genae superioris antiqui cilium vocavere, unde et supercilia . hoc vulnere aliquo diductum[275] non coalescit, ut[276] in paucis humani corporis membris[277].
Infra oculos malae homini tantum, quas prisci genas vocabant, XII tabularum interdicto radi a feminis[278] vetantes . pudoris haec sedes: ibi maxime ostenditur rubor.
[279] Infra[280][281] eas hilaritatem[282] risumque indicantes buccae et altior homini tantum, quem[283] novi mores subdolae inrisioni dicavere[284], nasus[285] . non alii[286] animalium nares eminent: avibus, serpentibus, piscibus foramina tantum ad olfactus sine naribus, et hinc cognomina Simorum, Silonum. septimo mense genitis saepenumero foramina aurium et narium defuere.
[287][288] Labra, a quibus Brocchi[289], Labeones[290] dicti, et os[291] probum duriusve animal generantibus. pro his cornea et acuta volucribus rostra, eadem rapto viventibus adunca, collecto recta, herbas eruentibus[292] limumque lata[293], ut et[294] suum [295] generi; iumentis vice manus[296] ad colligenda pabula. ora apertiora[297] laniatu viventibus.
Mentum nulli praeter hominem, nec[298] malae. maxillas crocodilus tantum superiores movet, terrestres quadrupedes[299] eodem quo cetera more praeterque[300] in oblicum.
[301] Dentium tria genera, serrati aut continui aut exerti : serrati pectinatim[302] coeuntes, ne contrario occursu atterantur , ut serpentibus, piscibus, canibus; continui, ut homini, equo; exerti, ut apro[303], hippopotamio[304], elephanto. continuorum qui digerunt cibum lati et acuti, qui conficiunt duplices; qui discriminant eos canini appellantur[305]: hi sunt[306] serratis longissimi.
[307] continui aut utraque parte oris[308] sunt, ut equo, ant superiore prifmores non sunt, ut bubus, ovibus omnibusque quae ruminant. caprae superiores non sunt praeter primores geminos[309]. nulli exerti quibus serrati, raro feminae, et tamen sine usu. itaque cum apri percutiant, feminae sues mordent.
[310] nulli, cui cornua, exerti[311], sed omnibus concavi; ceteris[312] dentes solidi. piscium omnibus serrati praeter scarum[313]; huic uni aquatilium plani[314]. cetero multis eorum in lingua et toto ore[315], ut turba vulnerum molliant quae attritu subigere non queunt[316], multis et in palato [atque etiam in cauda][317], praeterea in os vergentes, ne excidant cibi nullum habentibus retinendi adminiculum.
[318] Similes aspidi[319] et serpentibus, sed duo in supera[320] parte dextra laevaque longissimi, tenui fistula perforati, ut scorpioni[321] aculei, venenum infundentes. non aliud hoc esse quam fel serpentiumn et inde venas[322] sub spina ad os pervenire diligentissimi auctores scribunt; quidam unum esse eum et, quia sit aduncus, resupinari, cum momorderit; aliqui tum[323] decidere eum rursusque recrescere facilem decussu , et sine eo[324] esse quas[325] tractari cernamus. scorpionis caudae inesse eum et plerisque[326] ternos.
[327] viperis[328] dentes gingivis [329] conduntur. haec, eodem praegnans[330] veneno, inpressum[331] dentium repulsu[332] virus fundit in morsus. volucrum nulli dentes praeter vespertilionem. camelus una ex iis, quae non sunt cornigera, in superiore maxilla[333] primores[334] non habet[335]. cornua[336] habentium nulli[337] serrati. et cocleae dentes habent. indicio est et[338] a minimis[339] earum derosa[340] vicia[341].
[342][343] at in marinis crustata et cartilaginea primores[344] habere, item echinis quinos esse unde intellegi potuerit miror. dentium vice aculeus -[345] insectis. simiae dentes ut homini. elephanto intus ad mandendum[346] IIII[347], praeterque eos[348] prominent masculis[349] reflexi, feminis recti atque proni. musculus[350] marinus, qui ballaenam antecedit, nullos habet[351], sed pro iis saetis intus[352] os hirtum et linguam etiam ac palatum[353] . terrestrium minutis[354] quadripedibus primores bini utrimque longissimi.
[355] Ceteris[356] cum ipsis[357] nascuntur, homini post quam natus est septimo mense. reliquis perpetui[358] manent, mutantur homini, leoni, iumento, cani et ruminantibus[359], sed leoni et cani non nisi canini appellati. lupi dexter caninus in magnis[360] habetur operibus[361] . maxillares, qui sunt a caninis, nullum animal mutat. homini novissimi[362], qui genuini vocantur , circiter[363] vicensimum annum gignuntur, multis et octogensimo , feminis quoque, sed quibus in iuventa[364] non fuere nati.
[365][366] decidere in senecta et mox renasci certum est. Zoclen[367] Samothracen[368] , cui renati essent post CIII annos, Mucianus visum a se prodidit. cetero maribus plures quam feminis in homine, pecude, capra, sue[369]. Timarchus Nicoclis filius Paphi[370] duos ordines habuit maxillarium[371]; frater eius non mutavit primores ideoque praetrivit[372]. est exemplum dentis homini et in palato geniti. a caninis[373] amissi casu aliquo numquam renascuntur. ceteris senecta rufescunt[374], equo tantum candidiores fiunt.
[375] Aetas veterinorum[376] dentibus iudicatur[377]. equo sunt numero XL[378]. amittit tricensimo mense primores utrimque binos, sequenti[379] anno totidem proximos, cum subeunt dicti[380] columellares; quinto anno incipiente amittit binos, qui sexto anno renascuntur; septimo omnes habet et renatos et inmutabiles [381].
[382] equo[383] castrato prius non decidunt dentes. asinorum genus tricensimo mense similiter amittit, dein senis mensibus. quod si non prius peperere quam decidant postremi , sterilitas certa. boves bimi[384] mutant. subus[385] non[386] decidunt umquam[387]. absumpta hac observatione senectus in equis et ceteris veterinis intellegitur dentium brocchitate, superciliorum canitia[388] et circa ea lacunis, cumn fere XVI annorum existimantur.
hominum dentibus quoddam inest virus[389]; namque et speculi nitorem ex adverso nudati hebetant et[390] et columbarum fetus inplumes necant[391]. reliqua de iis in generatione hominum dicta sunt. erumpentibus morbi[392] corpora[393] infantium[394] accipiunt[395] reliqua[396] animalia quae serratos habent saevissime[397] dentiunt[398].
[399] Linguae non omnibus eodem modo. tenuissima serpentibus et trisulca[400], vibrans, atri coloris et, si extrahas, praelonga; lacertis bifida et pilosa, vitulis quoque marinis duplex, sed supra dictis capillamenti[401] tenuitate. ceteris ad circumlambenda ora, piscibus paulo minus quam[402] tota adhaerens , crocodilis tota; sed in gustatu linguae vice carnosum aquatilibus palatum.
[410][411]ranis[412] prima cohaeret, intima[413] absoluta a gutture, qua vocem emittunt[414] mares[415], cum vocantur ololygones[416]. stato id tempore evenit, cientibus ad coitum feminas. tum siquidem inferiore labro demisso ad libramentum aquae modice[417] receptae in fauces palpitante ibi[418] lingua ululatus eliditur[419]. tunc et[420] extenti [421] buccarum sinus perlucent, oculi flagrant labore perpulsi [422]. quibus in posteriore parte aculei, his[423] et dentes et lingua, apibus etiam praelonga, eminens et cicadis. quibus aculeus[424] in ore fistulosus, his nec lingua nec dentes. quibusdam insectis intus lingua, ut formicis; ceterum latet e[425] elephanto praecipue[426].
[427] reliquis in suo genere semper absoluta , homini tantum ita saepe constricta venis[428], ut intercidi eas necesse sit. Metellum pontificem adeo inexplanatae fuisse accipimus[429], ut multis mensibus tortus[430] credatur, dum meditatur in dedicanda aede Opi[431] opiferae[432] dicere. ceteris septimo ferme anno sermonem exprimit. multis vero talis ars[433] eius contingit, ut[434] avium et animalium vocis indiscreta[435] edatur imitatio[436]. intellectus saporum ceteris in prima lingua, homini et in palato.
ad pulmonem atque cor pertinens; hanc operit in epulando, spiritu[442] et voce[443]in illa[444] meante, ne, si[445] potus cibusve in alienum deerraverit tramitem, torqueat. altera exterior [446] appelletur[447] sane gula[448], qua cibus atque potus devolant[449]. tendit haec ad stomachum, is[450] ad ventrem. hanc per vices operit, cum spiritus tantum aut vox commeat, ne restagnatio intempestiva alvi obstrepat. ex cartilagine et[451] carne arteria, gula e[452] nervo[453] et carne constat.
[457] cetero spinae adnectitur, spina lumbis, ossea, sed tereti structura, per mediae[458] foramina a cerebro medulla descendente. eandem[459] esse ei naturam quam cerebro colligunt, quoniam praetenui eius membrana modo incisa statim expiretur. quibus longa crura, his longa et colla, item aquaticis quamvis brevia crura habentibus , simili modo uncos ungues.
[466] quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est nec colla nec guttur, ut piscibus, et ora ventribus iunguntur. testudini marinae lingua nulla[467] nec dentes: rostri acie comminuit omnia. postea arteria et stomachus denticulatus[468] callo in modum rubi ad confi ciendos-[469] cibos, decrescentibus crenis[470] quicquid[471] adpropinquent[472] ventri; novissima asperitas ut scobinae[473] fabrilis[474].
[475] Cor animalibus ceteris medio[476] pectore est, homini tantum infra laevam papillam turbinato mucrone in[477] priora eminens. piscibus solis ad os spectat[478]. hoc primum nascentibus formari in utero tradunt, deinde[479] cerebrum, sicut tardissime oculos, sed hos primum emori, cor novissime. huic praecipuus calor. palpitat certe et quasi alterum movetur intra animal[480] praemolli firmoque opertum membranae involucro, munitum costarum et pectoris muro, ut pariat[481] praecipuam vitae causam et originem.
prima[482] domicilia intra se animo et sanguini[483] praebet sinuoso[484] specu et in magnis animalibus triplici, in nullo[485] non gemino. ibi mens habitat. ex hoc fonte duae grandes venae in priora[486] et terga discurrunt[487] sparsaque[488] ramorum serie[489] per alias minores[490] omnibus membris vitalem sanguinem rigant. solum hoc viscerum vitiis non maceratur nec[491] supplicia vitae[492] trahit laesumque mortem ilico adfert. ceteris[493] corruptis[494] vitalitas in corde durat.
[495] Bruta existimantur animalium quibus durum riget, audacia quibus parvum est, pavida quibus praegrande. maximum autem est portione muribus, lepori, asino, cervo, pantherae , mustelis, hyaenis et omnibus timidis aut propter metum maleficis. in Paphlagonia bina perdicibus corda. in equorum corde et boum[496] ossa reperiuntur interdum.
[503] hirto[504] corde gigni quosdam homines proditur neque alios fortioris[505] esse industriae [506], sicut Aristomenen Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios. ipse convolneratus captus[507] semel per cavernam [508] lautumiarum evasit angustias[509], volpium aditus secutus . iterum captus sopitis custodibus[510] somno ad ignem advolutus lora cum corpore exussit. tertium capto[511] Lacedaemonii pectus dissecuere viventi[512], hirsutumque cor repertum [513] est.
[514] In corde summo pinguitudo quaedam est laetis extis. non semper autem in parte extorum habitum est. L. Postumio L. F. Albino[515] rege sacrorum post CXXVI[516] Olympiadem , cum rex Pyrrhus ex Italia decessisset, cor in extis haruspices inspicere coeperunt. Caesari dictatori, quo die primum veste purpurea processit atque in sella aurea sedit, sacrificanti[517] in extis defuit. unde quaestio magna de divinatione argumentantibus, potueritne sine illo[518] viscere hostia vivere an ad tempus amiserit[519] .
[520] negatur[521] cremari posse in iis qui cardiaco morbo obierint[522], negatur[523] et veneno interemptis. certe exstat oratio Vitelli, qua Gnaeum[524] Pisonem[525] eius sceleris coarguit, hoc usus argumento palamque testatus non potuisse ob venenum cor Germanici Caesaris cremari. contra genere[526] morbi defensus est Piso.
[527] Sub eo pulmo est spirandique officina attrahens[528] ac reddens animam[529], idcirco spongeosus[530] ac fistulis inanibus cavus[531]. pauca eum, ut dictum est, habent aquatilia, cetera[532][533] ova parientia exiguum spumosumque[534] nec sanguineum. ideo non sitiunt. eadem est causa, quare sub aqua diu ranae et phocae urinentur. testudo quoque, quamvis praegrandem et sub toto tegumento habeat[535], sine sanguine tamen habet. quanto minor hic corporibus, tanto velocitas maior. chamaeleonti [536] portione maximus et nihil aliud intus.
[537][538] Iecur in dextera[539] parte est, in eo quod caput extorum [540] vocant magnae varietatis. M. Marcello circa mortem, cum periit ab Hannibale, defuit in extis[541]; sequenti deinde die geminum repertum est. defuit et C. Mario, cum immolaret Vticae, item[542] Gaio[543] principi kal[544]. Ian.[545], cum iniret consulatum quo anno interfectus est, Claudio successori eius quo mense interemptus est veneno.
[546] Divo Augusto Spoleti sacrificanti primo potestatis suae die sex victimarum iocinera[547] replicata intrinsecus ab ima fibra[548] reperta sunt responsumque duplicaturum intra annum imperium. caput extorum tristis ostenti caesum quoque est, praeterquam in sollicitudine ac metu; tunc enim peremit[549] curas[550]. bina[551] iocinera leporibus [552] circa Briletum[553] et Tharnen[554] et in[555] Cherroneso ad Propontidem, mirumque, tralatis alio interit alterum.
[556] In eodem est fel, non omnibus datum animalibus. in Euboeae[557] Chalcide nullum pecori, in Naxo praegrande geminumque, ut sit[558] prodigii loco utrumque[559] advenae. equi, muli, asini, cervi, capreae[560], apri[561], cameli, delphini non habent. murium aliqui habent. hominum paucis non est, quorum valitudo firma[562] et vita longior.
[563][564] sunt qui equo non quidem in iecore[565] esse, sed in alvo putent et cervo in cauda aut intestinis; ideo tantam[566] an amaritudinem, ut a[567] canibus non [568] attingantur. est autem nihil aliud quam purgamentum, pessimumque [569] sanguinis ideo et in[570] materia[571] eius[572]. certe iecur nulli est nisi sanguinem habentibus. accipit hoc a corde, cui iungitur, funditque in venas.
[573] Sed in felle nigro insaniae causa homini morsque toto reddito. hinc et in mores crimen bilis nomine: adeo magnum est in hac parte virus, cum se fundit in animum. quin et toto[574] vagum corpore colorem oculis[575] quoque aufert, illud[576] quidem redditum etiam aënis[577], nigrescuntque contacta[578] eo, ne[579] quis miretur id venenum esse serpentium.
[580]— (Carent eo quae[581] apsinthio[582][583] vescuntur[584] in Ponto[585]) — Sed avibus[586] et[587] parte tamen[588] altera intestino iungitur in[589] corvis[590], coturnicibus , phasianis, quibusdam intestimo tantum, ut in[591] columbis , accipitre, murenis[592]; paucis avium in iecore[593]. serpentibus portione maxime copiosum.
[594] et[595] piscibus[596] autem est[597] toto plerisque intestino, sicut accipitri, miluo[598]; praeterea et[599] in iecore[600] est, ut[601] cetis omnibus[602]. — Vitulis quidem marinis ad multa quoque nobile. taurosum felle aureus ducitur color. haruspices id Neptuno et[603] umoris potentiae[604] dicavere, geminumque fuit Divo Augusto quo die apud Actium vicit.
[605] Murium iocusculis[606] fibrae ad numerum lunae in mense congruere dicuntur totidemque inveniri, quotum lumen eius sit, praeterea bruma increscere. culiculorum exta[607] in Baetica gemina[608] saepe[609] reperiuntur. ranarum rubetarum altera fibra a formicis non attingitur propter venenum , ut arbitrantur. iecur maxime vetustatis patiens centenis durare annis obsidionum[610] exempla[611] prodidere.
[612] Exta serpentibus et lacertis longa. Caecinae Volaterrano dracones emicuisse de extis laeto prodigio traditur, et profecto[613] nihil incredibile[614] sit aestimantibus[615] Pyrrho regi quo die periit praecisa hostiarum capita repsisse sanguinem suum lambentia. exta homini ab inferiore viscerum parte separantur[616] membrana[617], quam[618] praecordia appellant, quia[619] a corde[620] praetenditur[621] quod Graeci appellaverunt φρένας.[622].
omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac[623] fuit et peculiaris causa vicinitas alvi, ne cibo[624] supprimeretur animus[625]. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad[626] quas subit, non aliubi[627] tenuiore humana[628] cute ideoque[629] scabendi [630] dulcedine ibi proxima. ob[631] hoc in proeliis[632] gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.
[633] Subest venter stomachum habentibus, ceteris sim- 199 plex, ruminantibus geminus, sanguine carentibus nullus. intestinum[634] enim[635] ab ore incipiens[636] quibusdam[637] eodem reflectitur , ut saepiae et[638] polypo. in homine adnexus infimo stomacho similis canino. his solis animalium inferiore parte angustior; itaque[639] et sola vomunt, quia repleto propter angustias supprimitur cibus, quod accidere non potest iis quorum spatiosa laxitas eum in[640] inferiora transmittit.
[641][642] Ab hoc ventriculo lactes in ove et homine[643], per quas labitur cibus, in ceteris hillae[644], a quibus capaciora intestina ad alvum, hominique flexuosissimis orbibus. idcirco magis avidi ciborum quibus ab alvo longius spatium. item[645] minus sollertes quibus obesissimus venter. aves quoque geminos[646] sinus habent quaedam: unum quo[647] mergunt[648] recentia ut[649] guttur, alterum in quem ex eo dimittunt[650] concoctione maturata, ut gallinae, palumbes, columbae, perdices.
[651] ceterae [652] fere[653] carent eo, sed gula patentiore utuntur, ut graculi, corvi, cornices. quaedam neutro modo, sed ventrem proximum habent, quibus[654] praelonga colla et angusta, ut[655] porphyrioni [656]. venter solidipedum asper et durus; terrestrium aliis denticulatae asperitatis[657], aliis[658] cancellatim[659] mordacis, quibus neque[660] dentes utrimque nec ruminatio[661]. hic conficiuntur 01 cibi, hinc[662] in alvum delabuntur[663].
[664] media haec umbilico adnexa omnibus[665], in homine suillae[666] infima parte similis, a[667] Graecis appellatur colon, ubi dolorum[668] magna causa. angustissima canibus, qua de causa vehementi nisu nec sine cruciatu levant eam. insatiabilia animalium quibus a ventre protinus recto intestine transeunt cibi, ut lupis cervariis et inter aves[669] mergis.
[670] ventres[671] elephanto[672] quattuor, cetera subus similia , pulmo quadruplo maior[673] bubulo[674]. avibus venter carnosus callosusque. in ventre hirundinum pullis lapilli candido aut rubenti colore, qui chelidonii vocantur, magicis[675] narrati artibus, reperiuntur; et in iuvencarum secundo ventre pilae rotunditate nigricans tophus, nullo pondere, singulare, ut putant, remedium aegre parientibus, si tellurem non attigerit.
[676] Ventriculus atque. intestina pingui ac tenui omento[677] integuntur praeterquam ova gignentibus. huic adnectitur lien in sinistra parte adversus iecori[678], cum quo[679] locum aliquando permutat, sed prodigiose[680]. quidam[681] eum putant inesse ova parientibus, item serpentibus admodum exiguum. ita certe[682] apparet in testudine et crocodilo et lacertis et ranis. aegocephalo[683] avi non inesse[684] constat neque iis quae careant sanguine.
[685] peculiare cursus inpedimentum aliquando in eo, quam ob rem minuitur[686] cursorum laborantibus. et per vulnus etiam exempto vivere animalia tradunt. sunt qui putent adimi simul risum homini intemperantiamque eius[687] constare lienis magnitudine. Asiae regio Scepsis[688] appellatur, in qua[689] minimos esse pecori tradunt, et inde ad lienem invecta[690] remedia.
[691][692] At in Brileto et Tharne[693] quaterni renes cervis, contra pinnatis squamosisqiue nulli. de[694] cetero summis adhaerent lumbis. dexter omnibus elatior et minus pinguis sicciorque. utrique autem pinguitudo e medio exit praeterquam in vitulo marino. animalia in renibus pinguissima[695], oves quidem letaliter circum eos concrete[696] pingui[697]. aliquando in iis inveniuntur lapilli.— Renes[698] habent omnia quadripedum quae animal generant[699], ova parientium testudo sola, quae et alia omnia viscera, sed ut[700] homo bubulis similes[701] velut e multis renibus compositos.
[702] Pectus, hoc est ossa[703]., praecordiis et vitalibus natura circumdedit, at ventri, quem necesse erat increscere, ademit: nulli animalium circa ventrem ossa pectus homini tantum[704] latum, reliquis carinatum, volucribus magis et inter eas aquaticis maxime. costae homini octonae, subus[705] denae, cornigeris XIII, serpentibus XXX.
[706] Infra alvum est a priore parte vesica, quae nulli ova gignentium[707] praeter testudinem, nulli nisi sanguineum pulmonem habenti[708], nulli pedibus carentium. inter eam[709] et alvum arteriae[710] ad pubem tendentes, quae ilia[711] appellantur. in vesica lupi lapillus, qui syrites vocatur, sed in hominum quibusdam diro cruciatu subinde nascentes calculi et saetarum capillamenta[712]. vesica membrana constat, quae volnerata cicatrice non solidescit nec qua[713] cerebrum aut cor involvitur ; plura enim membranarum genera.
[714][715] Feminis eadem[716] omnia praeterque[717] vesicae[718] iunctus utriculus, unde dictus uterus. quod alio nomine locos[719] appellant , hoc in reliquis animalibus volvam haec viperae et intra[720] se parientibus duplex, ova generantium adnexa praecordiis , et in mulnere geminos sinus[721] an utraque parte laterum habet, funebris[722] quotiens versa spiritum inclusit.
[728] nec novellarum suum praeter primiparas probatur[729] potiusque veterum, dum ne effetarum[730], nec[731] biduo ante partum aut post partum aut quo eiecerint die. proxima ab[732]eiecticia est occisae uno die[733] post partum. huius et sumen optimum, si modo fetus[734] non hauserit; eiecticiae deterrimum . antiqui abdomen vocabant prius quam calleret[735], incientes[736] occidere non adsueti.
[737] Cornigera una parte dentata et quae in pedibus talos habent sebo[738] pinguescunt, bisulca scissisve in digitos[739] pedibus et non cornigera adipe[740]. concretus hic et, cum refrixit , fragilis semperque in fine carnis; contra pingue inter carnem cutemque suco liquidum. quaedam non pinguescunt , ut lepus, perdix. steriliora cuncta pinguia et in maribus [741] et in feminis; senescunt quoque[742] celerius praepinguia[743]. omnibus animalibus est quoddam in oculis pingue.
[748] Medulla[749] ex eodem videtur esse, iuventae[750] rubens[751], in[752] senecta albescens. non nisi cavis haec ossibus nec cruribus iumentorum aut canum; quare fracta non feruminantur, quod[753] defluente[754] evenit medulla. est autem pinguis iis[755] quibus adips[756], sebosa cornigeris, nervosa et in spina tantum dorsi ossa non habentibus, ut piscium generi, ursis nulla, leoni in feminum et bracchiorum ossibus paucis exigua admodum ; cetera sunt[757] tanta[758] duritia[759], ut[760] ignis elidatur velut e[761] silice[762].
[763] et iis[764] dura quae non pinguescunt, asinorum ad tibias[765] canora. delphinis ossa, non spinae[766], animal enim pariunt; serpentibus spinae. aquatilium mollibus nulla, sed corpus circulis carnis vinctum, ut saepiae atque lolligini. et insectis negatur[767] aeque[768] esse ulla. cartilaginea[769] aquatilium habent medullam in spina, vituli marini cartilaginem, non ossa.
[770] item omnium[771] auriculae[772] ac nares, quae modo eminent, flexili mollitia, naturae providentia ne frangerentur. cartilago[773] rupta non solidescit nec praecisa ossa recrescunt praeterquam veterinis[774] ab ungula ad suffraginem[775]. . . . . homo[776] in longitudinem usque[777] ad ter[778] septenos annos[779], tum deinde ad plenitudinem . maxime autem pubescens nodum quendam solvere , et praecipue aegritudine, sentitur.
[780] Nervi, orsi[781] a corde bubuloque etiam circumvoluti, similem naturam et causam habent, in omnibus lubricis applicati[782] ossibus nodosque corporum, qui[783] vocantur articuli, aliubi interventu, aliubi ambitu, aliubi transitu ligantes[784], hic teretes, illic lati, ut[785] quaeque poscit figuratio.
[791][792] Inter hos latent arteriae, id est spiritus semitae; his innatant[793] venae, id est sanguinis rivi. arteriarum pulsus in cacumine maxime membrorum[794] evidens, index fere morborum [795], in modulos certos legesque metricas[796] per aetates— stabilis[797][798] aut citatus aut tardus[799] —discriptusab[800] Herophilo medicinae[801] vate miranda arte; nimiam propter suptilitatem desertus, observatione[802] tamen crebri aut languidi ictus gubernacula vitae temperat[803].
[804] arteriae carent sensu, nam[805] et sanguine [806]. nec omnes vitalem continent spiritum, praecisisque torpescit tantum pars ea corporis. aves nec venas nec arterias habent, item serpentes, testudines, lacertae, minimumque [807] sanguinis.
Venae in[808] praetenues postremo[809] fimbrias[810] supter[811] totam cutem dispersae adeo in angustam suptilitatem tenuantur, ut penetrare sanguis non possit aliudve quam excitus[812] umor ab illo, qui cacuminibus innumeris sudor appellatur. venarum in umbilico nodus[813] ac[814] coitus[815].