[1] Alopecias replet fimi pecudum[2] cinis cum oleo cyprio[3] et melle, item ungularum muli vel mulae ex oleo myrteo, praeterea, ut Varro[4] noster tradit, nurinum fimum, quod ille[5] muscerdas[6] appellat, aut[7] muscarum capita recentia prius folio ficulneo asperatas. alii sanguine muscarum utuntur, alii[8] x diebus cinerem earum[9] inlinunt cum cinere chartae[10] vel nucum ita, ut sit tertia portio[11] e muscis; alii lacte mulierum cum[12] brassica cinerem[13] nuscarum subigunt[14], quidam melle tantum. nullum animal minus docile[15] existimatur minorisve intellectus; eo mirabilius est Olympiae sacro certamine nubes earum immolato tauro deo, quem Myioden[16] vocant[17], extra territorium id abire[18].
[19] alopecias cinis et e[20] murium capitibus caudisque et totius muris emendat[21], praecipue si veneficio[22] accident haec iniuria, item irenacei[23] cinis cum melle aut corium combustum cum pice liquida. caput quidem eius ustum per se etiam cicatricibus pilos reddit, alopecias autem in ea curatione praeparari oportet novacula[24] ; et sinapi quidam ex aceto uti[25] maluerunt. quae de irenaceo[26] dicentur[27], omnia tanto magis valebunt in hy- strice[28].
[29] lacertae quoque, ut docuimus combustae[30] cum radice recentis[31] harundinis, quae, ut una cremari possit, minutim[32][33] findenda est, ita[34] myrteo oleo permixto[35] cinere[36], capillorum deluvia continent. efficacius virides[37] lacertae omnia eadem praestant, etiamnum[38] utilius admixto sale et adipe ursino et cepa tusa. quidam[39] denas[40] virides in x sextariis[41] olei veteris[42] discocunt, contenti semel[43] in mense unguere.
[44] pellium viperinarum cinis alopecias celerrime[45] explet, item gallinarum fimum recens inlitum. corvi ovum in aereo vase permixtum inlitumque deraso[46] capite[47] nigritiam capilli adfert[48], sed, donec inarescat, oleum in ore habendum est, ne et dentes simul nigrescant, idque in umbra faciendum neque ante quadriduum abluendum.
alii sanguine et cerebro eius utuntur cum vino nigro; alii excocunt ipsum[49] et nocte[50] concubia in plumbeum vas condunt. aliqui[51] alopecias cantharide trita inlinunt cum pice liquida, nitro praeparata cute—caustica[52] vis earum, cavendumque ne[53] exulcerent[54] alte—, postea ad ulcera ita[55] facta capita murium et fel murium[56] et fimum cum helleboro et pipere inlini iubent.
[65] Capitis doloribus remedio sunt coclearum, quae nudae inveniuntur nondum peractae[66], ablata[67] capita[68] et[69] his duritia lapidea[70] exempta—est autem calculi[71] latitudine, ea- que[72] adalligantur[73], set[74] minutae[75] fronti inlinuntur tritae, item oesypum[76] —, ossa e[77] capite[78] vulturis adalligata aut cerebrum cum oleo et[79] cedria[80], peruncto capite et intus naribus inlitis,
[81] cornicis cerebrum coctum in cibo sumptum vel noctuae, gallinaceus, si inclusus abstineatur die ac nocte, pari inedia[82] eius, cuius[83] doleat, evulsis collo[84] plumis circumligatisque vel cristis, mustelae cinis inlitus, surculus[85] ex nido milui pulvino subiectus, murina pellis cremata ex aceto inlito[86] cinere[87], limacis inter duas orbitas inventae ossiculum per aurum[88], argentum[89], ebur[90] traiectum in pellicula canina adalligatum, quod remedium pluribus[91] semperque [92] prodest.
[93] fracto[94] capiti aranei tela ex oleo et aceto inposita non nisi vulnere sanato abscedit. haee et vulneribus [95] tonstrinarum[96] sanguinem sistit[97], a cerebro vero profluentem[98] anseris sanguis aut anatis infusus[99], adeps earundem alitum cum rosaceo. cocleae[100] matutina[101] pascentis harundine caput praecisum, maxime luna plena, lineo[102] panno adalligant[103] capitis doloribus liceo[104] aut cera alba ad- dita[105][106] fronti inlinunt. et pilos caninos panno adalligant.
[107] Cerebrum cornicis in ci o sumptum palpebras gignere dicitur, oesypum cum murra calido[108] specillo[109] inlitum . idem praestare muscarum fimique murini cinerem aequis portionibus, ut efficiatur dimidium pondus denarii, promittitur,[110] additis II sextis[111] denarii[112] e stibi[113], ut omnia oesypo inlinantur[114] ; item murini ca uli triti in vino vetere ad crassitudinem acopi.
[122] Glaucomata dicunt Magi[123] cerebro catuli septem dierum emendari specillo[124] demisso[125] in dexteram partem, si dexter oculus curetur, in sinistram[126], si sinister, aut felle recenti axionis[127] ; noctuarum est id genus, quibus pluma aurium[128] modo[129] micat[130]. suffusionem oculorum canino felle malebat quam hyaenae[131] curari Apollonius Pitanaeus [132] cum melle, item albugines[133].
[134] murium capitum caudaeque[135] cinere[136] ex[137] melle inunctis claritatem visus restitui dicunt, multoque magis gliris aut muris silvestris cinere aut aquilae cerebro vel felle cum Attico melle[138]. cinis e capite[139] soricis[140] cum stibi[141] tritus lacrimosis[142] oculis plurimum confert[143] —stibi[144] quid sit[145] dicemus in metallis[146] —, mustelae cinis suffusionibus[147], item[148] lacertae, hirundinis cerebrum. cocleae[149] tritae fronti[150] inlitae epiphoras sedant sive per se sive[151] cum polline[152] sive cum ture; sic et solatis, id est sole correptis, prosunt. vivas quoque cremare et cinere earum cum melle Cretico inunguere[153] caligines[154] utilissimum est.
[155] iumentorum[156] oculis membrana aspidis, quam[157] exuit vere[158], cum adipe eiusdem claritatem inunctis facit. viperam vivam in fictili[159] novo comburere addito feniculi suco ad cyathum unum et turis[160] manna[161] una[162] atque ita suffusiones oculorum et caligines inunguere utilissimum est; medicamentum id echeon[163] vocatur[164].
[165] fit et collyrium e[166] vipera[167] in olla putrefacta vermiculisque enatis cum croco tritis. et uritur[168] in olla cum sale, quem lingendo [169] claritatem oculorum consecuntur et stomachi totiusque corporis tempestivitates; hic sal et pecori datur salubritatis causa et in antidotum contra serpentes additur .
[170] quidam et ad oculos[171] viperis utuntur in cibis. primum omnium occisae[172] statim[173] salem in os addi iubent, donee[174] liquescat[175], mox[176] IIII digitorum mensura utrimque[177] praecisa[178] exemptisque interaneis discoquunt in aqua[179], oleo, sale, aneto[180] et[181] aut[182] statim vescuntur aut pane[183] colligunt, ut saepius utantur. ius[184] praeter supra[185] dicta pediculos[186] e[187] toto corpore expellit pruritusque etiam summae cutis. effectum ostendit et per se capitis viperini cinis—utilissime eo[188] oculos[189] inungunt[190] —itemnque adips[191] viperinus.
[192] de felle non audaciter[193] suaserim[194] quae praecipiunt, quoniam, ut suo loco docuimus, non aliud est serpentium venenum.[195] anguium adeps aerugini mixtus ruptas[196] oculorum partes sanat, et membrana sive senectus vernatione eorun exuta si adfricetur, claritatem facit. boae[197] quoque fel praedicatur ad albugines[198], suffusiones, caligines, adeps similiter ad claritatem.
[199] Aquilae, quam diximus pullos ad contuendum solemn experiri, felle mixto cum melle Attico inunguntur[200] nubeculae[201] et caligationes[202] suffusionesque[203] oculorum. eadem vis est[204] et in vulturino felle cum porri suco et melle exiguo, item in gallinacei felle ad argema[205] et albugines ex aqua diluto, item[206] suffusiones[207] oculorum, maxime candidi[208] gallinacei [209]. fimum quoque gallinaceorum, dumtaxat rubrum, lusciosis inlini[210] monstrant[211].
[212] laudant[213] et gallinae[214] fel et[215] praecipue adipem contra pusulas in pupillis, nec[216] scilicet eius rei gratia saginant. adiuvat[217] mirifice et ruptas[218] oculorum tuniculas admixtis[219] schisto[220] et haematite lapidibus. fimum quoque earum, dumtaxat candidum, in oleo vetere corneisque [221] pyxidibus adservant ad pupillarum albugines. qua in mentione significandum est pavones fimum suum resorbere tradi invidentes hominum[222] utilitatibus.
[223] accipiter decoctus in rosaceo efficacissimus ad inunctiones omnium vitiorum putatur, item fimi[224] eius cinis cum Attico melle. laudatur et milui iocur, fimum[225] columbarum ex aceto ad aegilopia[226], similiter ad albugines et cicatrices, fel anserinum , sanguis anatum contusis oculis ita, ut postea oesypo[227] et melle inunguantur[228], fel perdicum cum[229] mellis aequo pondere, per se vero ad claritatem. ex[230] Hippocratis[231] putant[232] auctoritate adici[233], quod in argentea pyxide id servari iubent.
[234] ova perdicum in vase aereo decocta cum melle ulceribus oculorum et glaucomatis medentur. columbarum , palumbium, turturum, perdicum[235] sanguis oculis cruore suffusis exinie prodest. in columbis masculae[236] efficaciorem putant; vena autem sub[237] ala ad hunc usum inciditur, quoniam suo calore utilior est. superinponi[238] oportet splenium[239] e melle decoctum[240] lanamque sucidam ex oleo aut[241] vino.
[242] earundem avium sanguis nyctalopas sanat et iocur ovium[243], ut[244] in capris diximus, efficacius fulvae.[245] decocto[246] quoque eius oculos[247] abluere suadent et medulla dolores tumoresque inlinere[248]. bubonis oculorum cinis collyrio mixtus claritatem oculis facere promittitur. turturis fimum[249] albugines extenuat, item coclearum cinis, fimum cenchridis[250] ;
[251] accipitrum[252] generis hanc Graeci faciunt. argema[253] ex[254] melle omnibus, quae supra scripta sunt, sanatur[255]. mel utilissimum oculis, in quo apes sint[256] inmortuae. ciconiae pullum qui ederit, negatur annis multis[257] continuis lippiturus , item qui draconis caput habeat. huius adipe et melle cum oleo vetere incipientes caligines discuti tradunt. hirundinum pullos plena luna excaecant, restitutaque eorum acie capita comburuntur; cinere cum melle utuntur ad claritatem et dolores ac lippitudines et ictus.
Lacertas quoque pluribus modis ad oculorum remedia adsumunt. alii viridem includunt novo fictili et lapillos, qui vocantur cinaedia[258], quae[259] et inguinum[260] tumoribus adalligari solent, novem signis signant et[261] singulos detrahunt per dies; nono[262] emittunt lacertam, lapillos servant ad oculorum dolores.
[263] alii terram substernunt[264] lacertae viridi excaecatae et una in vitreo vase anulos[265] includunt e[266] ferro[267] solido vel auro. cum recepisse visum lacertam apparuit[268] per vitrum, emissa ea anulis contra lippitudinem utuntur, alii capitis cinere pro stibi ad scabritias. quidam viridem , collo longo[269], in sabulosis nascentem comburunt et incipientem epiphoram inungunt, item[270] glaucomata.
[271] mustelae [272] etiam[273] oculis punctu erutis[274] aiunt visum reverti, eademque quae in lacertis et anulis[275] faciunt; serpentis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si serpens viva dimittatur. lacrimantibus sine fine oculis cinis stelionum [276] capitis cum stibi eximie medetur. aranei muscarii tela et praecipue spelunca ipsa inposita per frontem ad duo tempora in[277] splenio aliquo[278] ita, ut a puero inpube et capiatur et inponatur nec is[279] triduo se ostendat ei, cui[280] medebitur[281], neve alter[282] nudis pedibus terram attingat his diebus, mirabiliter epiphoris mederi dicitur[283] ;
[284] albugines quoque[285] tollere inunctione araneus candidus, longissimis ac tenuissimis pedibus, contritus[286] in oleo vetere. is etiam[287], cuius[288] crassissimum[289] textum[290] est in contignationibus fere, adalligatus panno epiphoras sanare[291] traditur. scarabaei viridis natura contuentium visum exacuit; itaque gemmarum scalptores[292] contuitu[293] eorum[294] adquiescunt.
[295] Aures purgat fel pecudis cum melle, canini lactis instillatio sedat dolorem, gravitatem[296] adeps cum absinthio[297] et oleo vetere, item adeps anserinus. quidam adiciunt[298] sucum cepae, alii[299] pari modo. utuntur et per se ovis[300] formicarum, namque et huic animali est medicina, constatque ursos aegros hoc cibo sanari.
[301] anserum omniumque avium adeps praeparatur .... exemptisque[302] venis omnibus[303] patina nova[304] fictili[305] operta in sole subdita aqua ferventi liquatus[306] saccatusque[307] lineis saccis et in fictili novo repositus[308] loco frigido[309] ; minus putrescit addito melle. murium cinis cum melle instillatus aut cum rosaceo decoctus aurium dolores sedat. si aliquod animal intraverit, praeciputum remedium est murium fel aceto dilutum; si[310] aqua intraverit, adeps anserinus cum cepae suco.
[311] gliris detracta pelle intestinisque exemptis discoquitur melle[312] in vase novo. medici malunt e[313] nardo decoqui usque ad tertias[314] atque ita adservari, dein, cum[315] opus sit, strigili[316] tepefacta infundere. constat deplorata aurium vitia eo remedio sanari aut si terreni[317] vermes cum[318] adipe anseris decocti infundantur; item ex arboribus rubri cum oleo triti exulceratis et ruptis auribus praeclare medentur.
[319] lacertae inveteratae,[320] in os pendentium addito sale, contusas [321] et ab ictu miseras[322] aures sanant, efficacissime autem ferrugineas maculas habentes, lineis etiam per caudam[323] distinctae[324]. milipeda[325], ab aliis centipeda aut multipeda[326] dicta, animal est e vermibus terrae, pilosum, multis pedibus arcuatim[327] repens tactuque. contrahens se.; oniscon[328] Graeci vocant, alii iulon[329]. efficacem narrant[330] ad aurium dolores in cortice[331] Punici mali[332] decoctum et[333] porri suco[334]. addunt et rosaceum et in alteram aurem infundunt. illam[335] autem, quae non arcuatur[336], sepa Graeci vocant, alii scolopendram , minorem perniciosamque.
[337] cocleae[338], quae sunt in usu cibi, cum murra aut turis polline adpositae, item minutae, latae[339] fracturis aurium inlinuntur cum melle. senectus[340] serpentium fervente testa usta instillatur[341] rosaceo[342] admixta[343], contra omnia quidem vitia efficax, sed[344] contra graveolentiam praecipue ac[345], si purulenta[346] sint, ex aceto, melius cum felle caprino vel bubulo aut testudinis marinae —vetustior anno eadem membrana non prodest, nec imbre[347] perfusa[348], ut aliqui[349] putant[350] —,
[351] aranei sanies cum rosaceo aut per se in lana vel cum croco[352], gryllus cum sua terra effossus et inlitus. magnam auctoritatem[353] huic animali perhibet Nigidius, maiorem Magi, quoniam retro ambulet terramque terebret, stridat[354] noctibus. venantur eum formica circumligata capillo[355] in cavernam[356] eius coniecta, efflato[357] prius pulvere, ne sese condat; ita formicae conplexu extrahitur.
[358] ventris gallinaceorum membrana, quae abici solet, inveterata et in vino trita auribus purulentis [359][360] calida infunditur, gallinarum[361] adeps. est[362] quaedam pinguitudo blattae[363], si caput avellatur; hanc tritam una cum rosaceo[364] auribus mire prodesse dicunt, sed lanam[365], qua incluserint, post paulum extrahendam[366] ; celerrime enim id[367] pingue transire in animal fierique vermiculum. alii binas ternasve[368] in oleo decoctas efficacissime auribus mederi scribunt et tritas in linteolo inponi contusis[369].
hoc quoque animal inter pudenda est, sed propter admirationem naturae priscorumque curae totum in hoc loco explicandum. plura earum genera fecerunt: molles, quas in oleo decoctas verrucis[370] efficaciter inlini experti sunt.
alterum genus myloecon[371] appellavere circa molas fere nascens; his capite detracto[372] adtritas lepras sanasse Musaeum [373] pycten[374] in exemplis reliquerunt[375]. tertium genus et[376] odoris[377] taedio invisum, exacuta dune; cum pisselaeo sanare ulcera alias insanabilia, strumas, panos diebus XXI inpositas, percussa[378], contusa et[379] cacoëthe[380], scabiem furunculosque [381] detractis pedibus[382] et pinnis.
[383] nos[384] haec[385] etiam audita[386] fastidimus; at[387], Hercules, Diodorus et in[388] morbo regio[389] et orthopnoicis se dedisse[390] tradit cum[391] resina et melle. tantum potestatis habet ars ea pro medicamento dandi quidquid velit. humanissimi[392] eorum[393] cinerem crematarum servandum ad hos usus in cornea pyxide censuere[394] aut tritas[395] clysteribus infundendas orthopnoicis aut[396] rheumaticis[397]. infixa utique corpori inlitas[398] extrahere constat[399].
[400] mel utilissimum auribus quoque est, in quo apes inmortuae[401] sint. parotidas comprimit columbinum[402] stercus[403] vel per se vel cum farina hordeacea aut avenacea[404], noctuae cerebrum vel iocur cum oleo infusum auriculae [a parotide[405] ], multipeda cum resinae parte tertia inlita[406], grylli sive inliti sive adalligati.
Ad[407] reliqua morborum genera medicinam[408] ex isdem animalibus aut eiusdem generis sequenti dicemus volumine.