[1] Chamaedrys herba est, quae Latine trixago[2] dicitur. aliqui[3] eam chamaeropem[4], alii Teucriam appellavere. folia habet magnitudine mentae, colore et divisura quercus[5] — alii[6] serrata[7] et ab eo[8] serram inventam esse dixerunt—, flore paene[9] purpureo[10]. carpitur[11] praegnans suco in petrosis, adversus serpentium venena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi vetustae, pituitae[12] in gula cohaerescenti[13], ruptis, convulsis, lateris[14] doloribus.
[15] lienem consumit[16], urinam et menses ciet, ob id[17] incipientibus hydropicis efficax, manualibus[18] scopis eius in II heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta[19]. sanat et vomicas et vetera ulcera vel sordida cum melle. fit et vinum ex ea pectoris vitiis. foliorum sucus cum oleo caligines[20] oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit[21] perunctione[22].
[23] Chamaedaphne[24] unico ramulo est, cubitali[25] ferme[26] ; folia[27] tenuiora[28] lauro[29] ; semen rubens adnexum[30] foliis. inlinitur capitis doloribus[31] recens, ardores refrigerat[32], ad tormina cum vino bibitur. menses sucus eius et urinam ciet potu partusque difficiles in lana adpositus[33].
[34] Chamelaea[35] similitudinem foliorum oleae habet[36] — sunt>[37] autem amara, odorata—, in petrosis, palmum altitudine non excedente.[38] alvum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in II absinthii[39] partibus[40][41] decoctis, suco eo cum melle poto[42]. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque[43] ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id vitium, quoquo modo vero collectam[44] iumentorum pecorumque oculis salutarem [45] esse[46].
[47] Chamaesyce[48] lentis folia habet nihil se adtollentia, in aridis, petrosis[49], claritati oculorum et contra subfusiones utilis suco ad[50] cicatrices, caligines, nubeculas[51] inuncto[52]. vulvae dolores sedat adposita in linteolo. tollit et verrucas omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis.
[53] Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa—cum floret[54], existimari[55] potest alba viola—, radice[56] tenui. bibunt ischiadici[57] folia III obolis in vini cyathis II septenis[58] diebus, admodum amara[59] potione.
Chamaeleucen apud nos farfarum[60] sive farfugium[61] vocant. nascitur secundum[62] fluvios, folio populi, sed ampliore . radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is[63] nidor per infundibulum[64] bibitur[65] inveteratae[66] tussi.
[67] Chamaepeuce[68][69], larici[70] folio[71] similis, lumborum et spinae doloribus propria[72] est.—Chamaecyparissos[73] herba ex vino pota contra venena serpentium omnium scorpionumque pollet[74].—Ampeloprason[75] in vinetis[76] nascitur, foliis porri[77], ructu gravis, contra serpentium ictus efficax. urinam et menses ciet, eruptiones sanguinis per genitale inhibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus et contra canis morsus.—Ea quoque, quae stachys[78] vocatur , porri similitudinem habet, longioribus foliis pluribusque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati. pellit[79] menstrua.
[80] Clinopodium alii cleopiceton[81], alii zopyrontion[82], alii[83] ocimoides[84] appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi altitudine, in petrosis[85], orbiculato foliorum[86] ambitu[87] speciem lecti pedum praebentem[88]. bibitur ad[89] convulsa, rupta, strangurias , serpentium ictus, item decoctae[90] sucus[91].
[92] Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis[93].
Centunculum[94] vocant nostri[95], foliis ad similitudinem capitis [96] paenularum, iacentem in arvis, Graeci[97] clematidem[98], egregii[99] effects ad sistendam alvum[100] in vino austero. idem[101] sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis v[102] denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax.
— Sed[103] Graeci clematidas[104] et alias habent, unam[105] quam aliqui aetiten[106] vocant, alii laginen[107], nonnulli 5 tenuem scamoniam[108]. ramos habet pedales[109], foliosos, non dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. invenitur in[110] vineis arvisque. estur ut olus cum oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex vino austero sorbetur.
folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant [111] ; item haemorrhoida[112] cum oleo viridi, phthisicos[113] iuvant cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium[114] venerem stimulant[115].