[1] Oliva Indiae sterilis praeterquam oleastri fructus [2]. passim vero quae piper gignunt iunipiris[3] nostris similes [4], quamquam in fronte Caucasi solibus opposita gigni tantum eas aliqui tradidere. semina a iunipiro[5] distant parvulis siliquis, quales[6] in phasiolis[7] videmus. hae prius quam 5 dehiscant decerptae tostaeque sole faciunt quod vocatur piper longum, paulatim vero dehiscentes maturitate[8] ostendunt candidum piper, quod deinde tostum solibus colore rugisque mutatur.
non est huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant zingiberi[15], alii vero zimpiberi[16], quamquam sapore simili[17]. id 15 enim in Arabia atque Trogodytica in villis[18] nascitur, parva herba[19], radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. pretium eius in libras[20] $X$ VI.[21] piper longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi[22]. emitur in libras $X$ XV, album $X$ VII,[23] nigrum $X$ III.
usum eius adeo [24] placuisse mirum est; in aliis[25] quippe suavitas cepit[26], in aliis[27] species invitavit: huic nec pomi[28] nec bacae commendatio est aliqua[29]. sola placere amaritudine, et hanc in Indos[30] peti! quis ille primus experiri cibis voluit aut cui in appetenda [31] aviditate esurire non fuit satis[32]? utrumque silvestre gentibus suis est et tamen pondere emitur ut aurum vel argentum.
Piperis arborem iam et Italia[33] habet[34], maiorem myrto nec absimilem. amaritudo[35] grano[36] eadem quae piperi musteo[37] credatur esse: deest tosta[38] illa maturitas ideoque et rugarum colorisque similitudo. adulteratur iunipiri[39] bacis mire vim trahentibus; in pondere quidem multis modis[40].
[41][42] Est etiamnum in India piperis granis[43] simile quod vocatur caryophyllon[44], grandius fragiliusque. tradunt in Indica loto[45] id gigni. advehitur odoris gratia. fert et spina[46] piperis similitudinem praecipua amaritudine, foliis[47] parvis densisque cypri modo, ramis trium cubitorum, cortice pallido , radice lata lignosaque, buxei coloris. hac[48] in aqua cum semine excocta[49] in aereo -vase medicamentum fit, quod vocatur lycion[50].
[51] ea spina et in Pelio monte nascitur adulteratque [52] medicamentum, item asphodeli[53] radix aut fel bubulum aut apsinthium[54] vel rhus[55] vel amurca. aptissimum[56] medicinae quod est spumosum. Indi in utribus camelorum aut rhinocerotum id mittunt[57]. spinam ipsam in Graecia quidam pyxacanthum[58] Chironium[59] vocant.