C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XIX
nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos[6] scientiae gratiam[7] eruditionisve[8] gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla mentione habita tot rerum sponte curave provenientium, praesertim cum plerisque earum pretio usuque vitae maior etiam quam frugibus perhibeatur[9] auctoritas. atque, ut a confessis ordiamur utilitatibus quaeque non solum terras omnes, verum etiam maria replevere, seritur ac dici neque inter fruges neque inter hortensia potest linum,
sed in qua non occurrit[10] vitae parte? quodve miraculum maius, herbam esse quae admoveat Aegyptum Italiae in tantum, ut Galerius a freto Siciliae Alexandriam septimo die pervenerit, Balbillus[11] sexto, ambo praefecti, aestate vero post xv annos[12] Valerius Marianus [13] ex praetoriis senatoribus a Puteolis nono[14] die lenissumo flatu?
herbam[15] esse quae Gadis ab[16] Herculis columnis [17] septimo die Ostiam adferat et citeriorem Hispaniam quarto, provinciam Narbonensem tertio, Africam altero, quod etiam mollissimo flatu contigit C. Flavio[18] legato Vibi Crispi procos.? audax vita, scelerum[19] plena! aliquid seri, ut ventos procellasque[20] capiat[21],
et parum esse[22] fluctibus solis vehi, iam vero nec vela satis esse maiora navigiis[23], sed, quamvis[24] amplitudini antemnarum singulae arbores sufficiant , super eas tamen addi velorum[25] alia vela, praeterque in proris et alia in puppibus pandi, ac tot modis provocari mortem, denique tam parvo[26] semine nasci quod orbem terrarum ultro citro[27] portet, tam gracili avena, tam non[28] alte a tellure tolli[29], neque[30] id viribus suis necti, sed fractum [31] tunsumque et in mollitiem lanae coactum iniuria[32], ac summa[33] audacia[34] pervehi mare[35]!
[36] nulla exsecratio sufficit contra inventorem[37] (dictum suo loco nobis[38]), cui satis[39] non fuit hominem in terra mori, nisi periret et insepultus . ac[40] nos priore libro imbres et flatus cavendos frugum[41] causa victusque praemonebamus[42]: ecce seritur hominis [43] manu, metitur eiusdem hominis ingenio, quod ventos in mari optet[44]. propterea[45] , ut sciamus favisse Poenas, nihil gignitur[46] facilius; ut sentiamus nolente seri natura, urit agrum deteriorelnque etiam terrain facit.