[12] multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare[13] nomenque alicuius addiscere[14] , quem evocatum foris[15] laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat [16]. ab uno animali sepulcra[17] erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere , et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in[18] vestigio haerere.
[19] Huius generis coitu leaena Aethiopica[20] parit corocottam [21], similiter voces imitantem hominum[22] pecorumque. acies[23] ei perpetua, in utraque parte oris nullis gingivis, dente continuo: ne[24] contrario occursu hebetetur, capsarum modo includitur. hominum sermones imitari et mantichoram[25] in Aethiopia auctor est Iuba.
[26] Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem[27] fundit. mares[28] in eo[29] genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares caslrant. contra gravidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.
[30] Easdem partes sibi ipsi Pontici amputant fibri periculo urgente[31], ob hoc se peti gnari[32]; castoreum id vocant medici. alias animal horrendi morsus[33] arbores iuxta flumina ut ferro caedit, hominis parte conprehensa non ante quam fracta concrepuerint[34] ossa morsus resolvit. cauda piscium his, cetera species lutrae. utrumque aquaticum, utrique[35] mollior pluma pilus.