[1] Transpadanis cineris usus adeo placet, ut anteponant fimo iumentorumque, quod[2] levissimum est[3], ob id exurant[4]. utroque tamen pariter non utuntur in eodem arvo, nec in arbustis cinere nec quasdam ad fruges, ut dicemus[5]. sunt qui pulvere quoque uvas ali iudicent pubescentesque pulverent et vitium arborumque radicibus adspergant. quod certum est, Narbonensi[6] provinciae et vindemias circius[7] sic coquit[8], plusque[9] pulvis ibi quam sol confert.
[10] Fimi plures differentiae, ipsa res antiqua. iam apud Homerum regius senex agrum ita laetificans suis manibus reperitur. Augeas rex in Graecia excogitasse traditur , divulgasse vero Hercules in Italia, quae[11] regi suo Stercuto Fauni filio ob hoc inventum inmortalitatem tribuit . M. Var r o principatum dat turdorum fimo ex aviariis, quod etiam pabulo boum suumque magnificat neque alio cibo celerius pinguescere adseverat. de nostris moribus bene sperare est, si tanta apud maiores fuere aviaria, ut ex his agri stercorarentur.
[12] primum[13] Columella e[14] columbariis , mox gallinariis facit, natantium alitum damnato. ceteri auctores consensu humanas dapes ad hoc in primis advocant. alii ex his praeferunt potus hominum in coriariorum[15] officinis pilo madefacto, alii per sese aqua iterum largiusque etiam, quam[16] cum bibitur, admixta. quippe plus ibi mali[17] domandum[18] est, cum ad virus illud vini homo accesserit. haec sunt certamina, invicemque[19] ad tellurem quoque alendam aluntur[20] homines[21].
[26] Hae fuere apud priscos differentiae, simulque praecepta non invenio[27] recenti[28] utendi, quando et hic vetustas utilior; visumque iam est apud quosdam provincialium inveteratum[29], abundante geniali copia pecudum, farinae vice cribris superinici[30], faetore aspectuque temporis viribus in quandam etiam gratiam mutato.—(Nuper repertum oleas gaudere maxime cinere e calcariis fornacibus[31].)
[32]—Varro praeceptis adicit equino, quod sit levissimum, segetes alendi, prata vero graviore et quod ex hordeo fiat multasque gignat herbas. quidam etiam bubulo[33] iumentorum praeferunt ovillumque[34] caprino, omnibus vero asininum, quoniam lentissime mandant. e contrario usus adversus utrumque pronuntiat. inter omnes autem constat nihil esse utilius lupini segete, priusquam siliquetur[35], aratro vel bidentibus versa[36] manipulisve desectae circa radices arborum ac vitium obrutis. et ubi non sit pecus, culmo ipso vel etiam felice stercorare arbitrantur.
[37] Cato: Stercus unde facias[38], stramenta, lupinum , paleas, fabalia ac frondis[39] iligneam[40] quernea m[41]. ex segete evellito ebulum, cicutam et circum salicta herbam altam[42] ulvamque. eam substernito ovibus, bubusque[43] frondem[44] putidam. -Vinea[45] si macra erit[46], sarmenta sua comburito et indidem inarato[47]. idemque: Ubi saturus eris[48] frumentum, oves ibi delectato.
[49] Nec non et[50] satis quibusdam ipsis pasci terram dicit:[51] segetem stercorant fruges: lupinum, faba, vicia; sicut e contrario: cicer, quia vellitur et quia salsum[52] est, hordeum, fenum Graecum, ervum, haec omnia segetem exurunt[53] et omnia quae velluntur. nucleos[54] in segetem ne indideris.—Vergilius et lino segetem exuri et avena et papavere arbitratur.
[55] Fimeta sub diu concavo loco et qui umorem colligat , stramento[56] intecta, ne in sole arescant, palo e robore depacto fieri iubent[57]. ita fore ne innascantur iis serpentes. fimum inicere terrae plurimum refert favonio flante ac luna sitiente[58]. id plerique prave intellegunt a favonii ortu faciendum ac Februario mense tantum, cum id pleraque sata aliis postulent mensibus. quocumque tempore facere libeat, curandum, ut ab occasu aequinoctiali flante vento fiat lunaque decrescente ac sicca. mirum in modum augetur ubertas effectusque eius observatione tali.