[1] Solum autem animal menstruale mulier est[2]; inde unius utero quas appellaverunt[3] molas. ea est caro informis , inanima[4], ferri ictum et[5] aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut[6] partus, alias letalis, alias una[7] senescens , aliquando[8] alvo citatiore[9] excidens[10]. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron[11], sicut Oppio Capitoni praetorio viro.
[12] sed nihil facile reperiatur[13] mulierum profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta[14], sterilescunt tactae[15] fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus[16] arborum, quibus insidere[17], decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso[18] hebetatur, acies ferri praestringitur , eboris[19] nitor, alvi apium[20] moriuntur[21], aes etiam[22] ac ferrum robigo[23] protinus corripit[24] odorque dirus aera, et[25] in rabiem aguntur gustato[26] eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur[27] .
[28] quin et[29] bituminum sequax alioqui[30] ac[31] lenta natura[32] in lacu[33] Iudaeae[34], qui vocatur Asphaltites[35], certo tempore anni supernatans non quit[36] sibi avelli, ad omnem contactum [37] adhaerens praeterquam filo..., quem[38] tale virus infecerit[39]. etiam formicis, animali minimo[40], inesse sensum eius ferunt abicique[41] gustatas[42] fruges nec postea repeti.
[43] et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere [44] existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero saepius mense, sicut aliquis[45] numquam. sed tales non gignunt, quando haec est generando homini[46] materia, germine e[47] maribus[48] coaguli modo hoc[49] in sese[50] glomerante[51], quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur[52] aut saniosi[53], ut auctor est Nigidius; —