De tuberibus haec traduntur peculiariter: cum fuerint imbres autumnales ac[6] tonitrua crebra, tune nasci et maxime[7] tonitribus, nec ultra annum durare, tenerrima autem verno esse. quibusdam locis accepta[8]tantum riguis feruntur[9], sicut Mytilenis negant nasci nisi exundatione fluminum invecto semine ab Tiaris. est autem is[10] locus, in quo plurima nascuntur. Asiae nobilissima circa Lampsacum et Alopeconnesum, Graeciae vero circa Elim[11].
Sunt et in fungorum genere Graecis dicti pezicae[12], qui sine radice ant pediculo nascuntur.
Ab his proximum dicetur auctoritate clarissimum laserpicium[13], quod Graeci silphion[14] vocant, in Cyrenaica provincia repertum, cuius sucus[15] laser vocatur[16], magnificum in usu[17] medicamentisque et ad pondus argentei denarii repensum[18].
multis iam annis in ea terra non invenitur, quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes depopulantur pecorum pabulo. unus omnino caulis nostra memoria repertus Neroni principi missus est. si quando incidit pecus in spem nascentis, hoc deprehenditur signo: ove, cum comederit[19], dormiente[20] protinus , capra sternuente[21] crebrius[22].
[23] diuque iam non aliud ad nos invehitur laser, quam quod in Perside aut Media et Armenia nascitur large, sed[24] multo infra Cyrenaicum, id quoque adulteratum cummi aut sacopenio[25] aut faba fracta; quo minus omittendum videtur C. Valerio M. Herennio cos. Cyrenis advecta Romam publice laserpicii pondo XXX[26], Caesarem vero dictatorem initio belli civilis inter aurum argentumque protulisse ex aerario laserpicii pondo MD[27].
vesci pecora solita primoque purgari, mox pinguescere, care mirabilem in modum iucunda. post folia amissa caule ipso et homines vescebantur *modis omnibus*[38] decocto, elixo[39] assoque, eorum quoque corpora XL primis diebus purgante*. sucus duobus modis capiebatur[40], e radice atque caule, et haec duo erant nomina, rhizias[41] atque caulias, vilior illo[42] ac putrescens .
alii tradunt laserpicii radicem fuisse maiorem cubitali, tuberque[46] in ea supra terram. hoc inciso profluere solitum sucum ceu lactis, supernato[47] caule, quem magydarim[48] vocarunt. folia aurei coloris pro semine fuisse, cadentia a canis ortu austro flante. ex his laserpicium nasci solitum, annuo spatio et radice et caule consummantibus[49] sese. hi[50] et circumfodi solitum prodidere, nec purgari pecora, sed aegra sanari aut protinus mori, quod in paucis accidere[51]. Persico silphio prior opinio congruit.
[52] Alterum genus eius est, quod magydaris[53] vocatur, tenerius[54] et minus vehemens, sine suco[55], quod circa Syriam nascitur, non proveniens in Cyrenaica regione. gignitur et in Parnaso monte copiosum[56], quibusdam laserpicium[57]. vocantibus per quae omnia adulteratur rei saluberrimae utilissimaeque auctoritas. probatio[58] sinceri prima in colore modice rufo et, cum frangatur[59], intus candido[60] , mox tralucente gutta quaeque[61] saliva[62] celerrime[63] liquescat[64]. usus in multis medicaminibus.
[65] Sunt etiamnum duo genera non nisi sordido nota volgo, cum quaestu multum polleant, in primis rubia, tinguendis lanis et coriis necessaria. laudatissima Italica et maxime suburbana, et omnes paene provinciae scatent ea. sponte provenit seriturque, similitudine erviliae, verum[66] spinosis[67]foliis[68] et caule[69]. geniculatus hic est quinis circa articulos in orbe foliis. semen eius rubrum, postremo nigrum, radix[70] rubra[71] est. quos[72] in medicina usushabeat dicemus suo loco. [73]
[74] At quae vocatur radicula lavandis demum lanis sucum habet, mirum quantum conferens candori mollitiaeque . nascitur sativa ubique, sed sponte praecipua[75] in Asia Syriaque, saxosis et asperis locis, trans Euphraten tamen laudatissima, caule ferulaceo, tenui et ipso, cibis indigenarum expetito et unguentis[76], quicquid sit cum quo decoquatur, folio oleae. struthion[77] Graeci vocant. floret aestate, grata aspectu, verum sine odore, spinosae[78] caule lanuginis[79]. semen ei nullum, radix magna, quae conciditur ad quer dictum est usum.