C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBRI XXXI-XXVII
C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXXI
terras devorant aquae[7], flammas necant, scandunt [8] in sublime et caelum quoque sibi vindicant ac nubium obtentu[9] vitalem spiritum strangulant, quae causa fulmina elidit[10], ipso[11] secum discordante mundo. quid esse mirabilius potest aquis[12] in[13] caelo stantibus? at illae[14], ceu parum sit in tantam pervenire altitudinem, rapiunt eo secum[15] piscium examina[16], saepe etiam[17] lapides, subeuntque[18] portantes aliena pondera[19].
[20]eaedem[21] cadentes omnium[22] terra[23] enascentium[24] causa fiunt, prorsus mirabili natura, si quis velit reputare[25], ut[26] fruges gignantur, arbores fruticesque vivant[27], in caelum migrare aquas animamque etiam herbis vitalem inde deferre, iusta confessione[28], omnes terrae quoque vires aquarum esse beneficii[29]. quapropter ante omnia ipsarum potentiae[30] exempla ponemus. cunctas enim enu merare quis[31] mortalium queat?