[1][2] Nec de elementis video dubitari quattuor esse ea[3]: ignium[4] summum[5], inde tot stellarum illos conlucentium oculos; proximum spiritus[6], quem Graeci nostrique eodem vocabulo aëra appellant, vitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum[7]; huius[8] vi suspensam cum quarto aquarum elemento librari medio[9] spatii[10] tellurem.
[11]ita mutuo conplexu diversitatis effici nexum et levia ponderibus inhiberi quo minus evolent, contraque gravia ne ruant suspendi, levibus[12] in sublime tendentibus. sic pari in diversa nisu[13] in suo[14] quaeque consistere, inrequieto mundi ipsius constricta circuitu, quo semper in se recurrente[15] imam[16] atque mediam in toto esse[17] terram, eandemque uni[18]- verso cardine[19] stare pendentem, librantem[20] per quae pendeat, ita solam inmobilem circa eam volubili universitate; ean[21]- dem ex omnibus necti eidemque omnia inniti[22].