[1] <7> Est etiamnum[2] nova inserendi ratio, ne quid sciens quidem praeteream, quod usquam invenerim[3], Columellae excogitata, ut adfirmat[4] ipse, qua[5] vel diversae insociabilesque [6] arborum naturae copulentur, ut fici[7] atque oleae. iuxta hanc seri ficum iubet non ampliore[8] intervallo , quam ut contingi large possit ramo oleae quam maxime sequaci atque oboedituro, eumque omni interim tempore edomari meditatione curvandi.
[9] postea fico adepta vires, quod evenire trimae aut utique quinquenni, detruncata superficie ipsum[10]quoque deputatum et, ut dictum est,[11] adraso cacumine defigi in[12] crure[13] fici, custoditum vinculis, ne curvatura fugiat[14]. ita quodam propaginum insitorumque temperamento triennio communem[15] inter duas matres coalescere, quarto anno abscisum totum adoptantis esse, nondum vulgata ratione aut mihi certe satis conperta.
[16] Cetero eadem illa de calidis frigidisque et umidis aut siccis supra dicta ratio et scrobes fodere monstravit.[17] in aquosis enim neque amplos neque altos facere expediet , aliter in aestuoso[18] et sicco, ut quam maxime accipiant aquam contineantque. haec et veteres arbores colendi ratio est. ferventibus enim locis adcumulant aestate radices operiuntque, ne solis ardor exurat.
[19] aliubi ablaqueant[20] perflatusque [21] admittunt. iidem[22] hieme cumulis a gelu vindidicant . contra illi hieme aperiunt umoremque sitientibus quaerunt. ubicumque circumfodiendi [arbores[23]] ratio [in circuitum[24]] pedes in orbem ternos, neque id in pratis, quoniam [25] amore solis umorisque in summa tellure oberrant.
Et de arboribus quidem fructus gratia serendis[26] inserendisque in universum sint[27] dicta haec: