[1] Peloponnesus[2], Apia[3] antea[4] appellata et[5] Pelasgia[6], paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria[7] Aegaeum et[8] Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore[9] Isidoro[10]; eadem per sinus paene tantundem adicit[11]. angustiae , unde procedit, Isthmos appellatur[12]. in eo loco inrumpentia e diverso quae dicta sunt maria a septentrione et[13] exortu eius omnem ibi latitudinem vorant[14], done contrario incursu tantorum aequorum V[15] milium passuum intervallo[16] exesis[17] utrimque lateribus angusta cervice Peloponnesum contineat[18] Hellas.
[19] Corinthiacus[20] hinc, illinc Saronicus appellatur sinus; Lecheae[21] hinc, Cenchreae[22] illinc angustiarum termini, longo et ancipiti navium ambitu quas magnitude plaustris[23] transvehi[24] prohibet[25]. quam ob causam perfodere navigabili alveo angustias eas[26] temptavere Demetrius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto[27], ut omnium exitu patuit, incepto.
[28] in medio hoc intervallo, quod Isthmon appellavimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus,[29] antea Ephyra[30] dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae vocatur Acrocorinthos, in qua fons Pirene[31], diversa duo maria prospectans. LXXXVIII[32] p. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi condita ex adverso Aetoliae et fluminis Eueni[33] minus M p., ut dictum est, intervallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum[34]LXXXV in longitudinem usque ad[35] Isthmon trans[36]- mittunt.