[1] Nuces vocamus et castaneas, quamquam adcommodatiores glandium[2] generi. armatum iis[3] echinato cal yce vallum, quod inchoatum glandibus[4], mirumque vilissima esse[5] quae tanta occultaverit cura naturae. trini quibusdam partus ex uno calyce; cortexque lentus, proxima vero corpori membrana et[6] in his et in nucibus saporem, ni detrahatur , infestat[7]. torrere has in cibis gratius, modo molantur[8], et praestant[9] ieiunio feminarum quandam imaginem panis.
[10] Sardibus hae provenere primum, ideo apud Graecos Sardianos [11] balanos[12] appellant, nam διὸς βαλάνου nomen postea inposuere[13] excellentioribus satu[14] factis. nunc plura earum genera. Tarentinae faciles nec operosae cibo, planae[15] figura. rotundior[16] quae balanitis[17] vocatur, purgabilis maxime et sponte prosiliens pura[18] .
[19] plana est et[20] Salariana, Tarentina minus tractabilis, laudatior Corelliana et ex ea facta quo[21] dicemus[22]in[23] insitis modo[24] Tereiana[25], quam rubens cortex praefert[26] triangulis et popularibus nigris, quae[27] coctivae vocantur. patria laudatissimis Tarentum et in Campania Neapolis. ceterae suum pabulo gignuntur, scrupulosa corticis intra nucleos quoque ruminatione.