sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad avos usque nostros, quin et Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico[7] versu[8]: Quinque Thasi[9] vini[10] depromam, bina Falerni[11]. P. Licinius Crassus L. Iulius[12] Caesar censores anno urbis conditae DCLXV[13] edixerunt, ne quis vinum Graecum, Aminniumque[14] octonis aeris singula quadrantalia venderet. haec enim verba sunt. tanta vero Graeco vino gratia erat, ut singulae potiones in convictu[15] darentur.
[16] quibus vinis auctoritas fuerit sua iuventa[17], M. Varro his verbis tradit: L. Lucullus puer apud patrem numquam lautum convivium vidit, in quo plus semel Graecum vinum daretur: ipse cum rediit ex Asia, milia cadum[18] congiarium[19] divisit amplius centum[20]. C.[21] Sentius, quem praetorem vidimus, Chium vinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco[22] medicus dedisset: Hortensius super